GEORGICON LIBER SECVNDVS
Hactenus aruorum cultus et sidera cæli;
nunc te, Bacche, canam, nec non siluestria tecum
uirgulta et prolem tarde crescentis oliuæ.
huc, pater o Lenæe: tuis hic omnia plena
muneribus, tibi pampineo grauidus autumno 5
floret ager, spumat plenis uindemia labris;
huc, pater o Lenæe, ueni, nudataque musto
tinge nouo mecum dereptis crura coturnis.
Principio arboribus uaria est natura creandis.
namque aliæ nullis hominum cogentibus ipsæ 10
sponte sua ueniunt camposque et flumina late
curua tenent, ut molle siler lentæque genistæ,
populus et glauca canentia fronde salicta;
pars autem posito surgunt de semine, ut altæ
castaneæ, nemorumque Ioui quæ maxima frondet 15
æsculus, atque habitæ Grais oracula quercus.
pullulat ab radice aliis densissima silua,
ut cerasis ulmisque; etiam Parnasia laurus
parua sub ingenti matris se subicit umbra.
hos natura modos primum dedit, his genus omne 20
siluarum fruticumque uiret nemorumque sacrorum.
sunt alii, quos ipse uia sibi repperit usus:
hic plantas tenero abscindens de corpore matrum
deposuit sulcis, hic stirpes obruit aruo,
quadrifidasque sudes et acuto robore uallos. 25
siluarumque aliæ pressos propaginis arcus
exspectant et uiua sua plantaria terra;
nil radicis egent aliæ summumque putator
haud dubitat terræ referens mandare cacumen.
quin et caudicibus sectis (mirabile dictu) 30
truditur e sicco radix oleagina ligno;
et sæpe alterius ramos impune uidemus
uertere in alterius, mutatamque insita mala
ferre pirum et prunis lapidosa rubescere corna.
Quare agite o proprios generatim discite cultus, 35
agricolæ, fructusque feros mollite colendo,
neu segnes iaceant terræ. iuuat Ismara Baccho
conserere atque olea magnum uestire Taburnum.
tuque ades inceptumque una decurre laborem,
o decus, o famæ merito pars maxima nostræ, 40
Mæcenas, pelagoque uolans da uela patenti.
non ego cuncta meis amplecti uersibus opto,
non, mihi si linguæ centum sint oraque centum,
ferrea uox. ades et primi lege litoris oram;
in manibus terræ. non hic te carmine ficto 45
atque per ambages et longa exorsa tenebo.
Sponte sua quæ se tollunt in luminis oras,
infecunda quidem, sed læta et fortia surgunt;
quippe solo natura subest. tamen hæc quoque, si quis
inserat aut scrobibus mandet mutata subactis, 50
exuerint siluestrem animum, cultuque frequenti
in quascumque uoles artis haud tarda sequentur.
nec non et, sterilis quæ stirpibus exit ab imis,
hoc faciat, uacuos si sit digesta per agros;
nunc altæ frondes et rami matris opacant 55
crescentique adimunt fetus uruntque ferentem.
iam quæ seminibus iactis se sustulit arbos,
tarda uenit seris factura nepotibus umbram,
pomaque degenerant sucos oblita priores
et turpis auibus prædam fert uua racemos. 60
scilicet omnibus est labor impendendus, et omnes
cogendæ in sulcum ac multa mercede domandæ.
sed truncis oleæ melius, propagine uites
respondent, solido Paphiæ de robore myrtus,
plantis eduræ coryli. nascuntur et ingens 65
fraxinus Herculeæque arbos umbrosa coronæ,
Chaoniique patris glandes; etiam ardua palma
nascitur et casus abies uisura marinos.
inseritur uero et fetu nucis arbutus horrida,
et steriles platani malos gessere ualentis, 70
castaneæ fagos; ornusque incanuit albo
flore piri glandemque sues fregere sub ulmis.
Nec modus inserere atque oculos imponere simplex.
nam qua se medio trudunt de cortice gemmæ
et tenuis rumpunt tunicas, angustus in ipso 75
fit nodo sinus; huc aliena ex arbore germen
includunt udoque docent inolescere libro.
aut rursum enodes trunci resecantur, et alte
finditur in solidum cuneis uia, deinde feraces
plantæ immittuntur: nec longum tempus, et ingens 80
exiit ad cælum ramis felicibus arbos,
miratastque nouas frondes et non sua poma.
Præterea genus haud unum nec fortibus ulmis
nec salici lotoque neque Idæis cyparissis,
nec pingues unam in faciem nascuntur oliuæ, 85
orchades et radii et amara pausia baca,
pomaque et Alcinoi siluæ, nec surculus idem
Crustumiis Syriisque piris grauibusque uolemis.
non eadem arboribus pendet uindemia nostris
quam Methymnæo carpit de palmite Lesbos; 90
sunt Thasiæ uites, sunt et Mareotides albæ,
pinguibus hæ terris habiles, leuioribus illæ,
et passo psithia utilior tenuisque lageos
temptatura pedes olim uincturaque linguam,
purpureæ præciæque et, quo te carmine dicam, 95
Rhætica? nec cellis ideo contende Falernis.
sunt et Aminneæ uites, firmissima uina,
Tmolius adsurgit quibus et rex ipse Phanæus,
argitisque minor, cui non certauerit ulla
aut tantum fluere aut totidem durare per annos. 100
non ego te, dis et mensis accepta secundis,
transierim, Rhodia, et tumidis, bumaste, racemis.
sed neque quam multæ species nec nomina quæ sint
est numerus, neque enim numero comprendere refert;
quem qui scire uelit, Libyci uelit æquoris idem 105
dicere quam multæ Zephyro turbentur harenæ
aut, ubi nauigiis uiolentior incidit Eurus,
nosse quot Ionii ueniant ad litora fluctus.
Nec uero terræ ferre omnes omnia possunt.
fluminibus salices crassisque paludibus alni 110
nascuntur, steriles saxosis montibus orni;
litora myrtetis lætissima; denique apertos
Bacchus amat collis, Aquilonem et frigora taxi.
aspice et extremis domitum cultoribus orbem
Eoasque domos Arabum pictosque Gelonos: 115
diuisæ arboribus patriæ. sola India nigrum
fert hebenum, solis est turea uirga Sabæis.
quid tibi odorato referam sudantia ligno
balsamaque et bacas semper frondentis acanthi?
quid nemora Aethiopum molli canentia lana, 120
uelleraque ut foliis depectant tenuia Seres?
aut quos Oceano propior gerit India lucos,
extremi sinus orbis, ubi aera uincere summum
arboris haud ullæ iactu potuere sagittæ?—
et gens illa quidem sumptis non tarda pharetris. 125
Media fert tristis sucos tardumque saporem
felicis mali, quo non præsentius ullum,
pocula si quando sæuæ infecere nouercæ,
[miscueruntque herbas et non innoxia uerba,]
auxilium uenit ac membris agit atra uenena. 130
ipsa ingens arbos faciemque simillima lauro,
et, si non alium late iactaret odorem,
laurus erat: folia haud ullis labentia uentis,
flos ad prima tenax; animas et olentia Medi
ora fouent illo et senibus medicantur anhelis. 135
Sed neque Medorum siluæ, ditissima terra,
nec pulcher Ganges atque auro turbidus Hermus
laudibus Italiæ certent, non Bactra neque Indi
totaque turiferis Panchaia pinguis harenis.
hæc loca non tauri spirantes naribus ignem 140
inuertere satis immanis dentibus hydri,
nec galeis densisque uirum seges horruit hastis;
sed grauidæ fruges et Bacchi Massicus umor
impleuere; tenent oleæ armentaque læta.
hinc bellator equus campo sese arduus infert, 145
hinc albi, Clitumne, greges et maxima taurus
uictima, sæpe tuo perfusi flumine sacro,
Romanos ad templa deum duxere triumphos.
hic uer adsiduum atque alienis mensibus æstas:
bis grauidæ pecudes, bis pomis utilis arbos. 150
at rabidæ tigres absunt et sæua leonum
semina, nec miseros fallunt aconita legentis,
nec rapit immensos orbis per humum neque tanto
squameus in spiram tractu se colligit anguis.
adde tot egregias urbes operumque laborem, 155
tot congesta manu præruptis oppida saxis
fluminaque antiquos subter labentia muros.
an mare quod supra memorem, quodque adluit infra?
anne lacus tantos? te, Lari maxime, teque,
fluctibus et fremitu adsurgens Benace marino? 160
an memorem portus Lucrinoque addita claustra
atque indignatum magnis stridoribus æquor,
Iulia qua ponto longe sonat unda refuso
Tyrrhenusque fretis immittitur æstus Auernis?
hæc eadem argenti riuos aerisque metalla 165
ostendit uenis atque auro plurima fluxit.
hæc genus acre uirum, Marsos pubemque Sabellam
adsuetumque malo Ligurem Volscosque uerutos
extulit, hæc Decios Marios magnosque Camillos,
Scipiadas duros bello et te, maxime Cæsar, 170
qui nunc extremis Asiæ iam uictor in oris
imbellem auertis Romanis arcibus Indum.
salue, magna parens frugum, Saturnia tellus,
magna uirum: tibi res antiquæ laudis et artem
ingredior sanctos ausus recludere fontis, 175
Ascræumque cano Romana per oppida carmen.
Nunc locus aruorum ingeniis, quæ robora cuique,
quis color et quæ sit rebus natura ferendis.
difficiles primum terræ collesque maligni,
tenuis ubi argilla et dumosis calculus aruis, 180
Palladia gaudent silua uiuacis oliuæ:
indicio est tractu surgens oleaster eodem
plurimus et strati bacis siluestribus agri.
at quæ pinguis humus dulcique uligine læta,
quique frequens herbis et fertilis ubere campus, 185
qualem sæpe caua montis conualle solemus
despicere (huc summis liquuntur rupibus amnes
felicemque trahunt limum), quique editus Austro
et filicem curuis inuisam pascit aratris:
hic tibi præualidas olim multoque fluentis 190
sufficiet Baccho uitis, hic fertilis uuæ,
hic laticis, qualem pateris libamus et auro,
inflauit cum pinguis ebur Tyrrhenus ad aras,
lancibus et pandis fumantia reddimus exta.
sin armenta magis studium uitulosque tueri 195
aut ouium fetum aut urentis culta capellas,
saltus et saturi petito longinqua Tarenti,
et qualem infelix amisit Mantua campum
pascentem niueos herboso flumine cycnos:
non liquidi gregibus fontes, non gramina deerunt, 200
et quantum longis carpent armenta diebus
exigua tantum gelidus ros nocte reponet.
nigra fere et presso pinguis sub uomere terra
et cui putre solum (namque hoc imitamur arando),
optima frumentis: non ullo ex æquore cernes 205
plura domum tardis decedere plaustra iuuencis;
aut unde iratus siluam deuexit arator
et nemora euertit multos ignaua per annos,
antiquasque domos auium cum stirpibus imis
eruit; illæ altum nidis petiere relictis, 210
at rudis enituit impulso uomere campus.
nam ieiuna quidem cliuosi glarea ruris
uix humilis apibus casias roremque ministrat;
et tofus scaber et nigris exesa chelydris
creta negant alios æque serpentibus agros 215
dulcem ferre cibum et curuas præbere latebras.
quæ tenuem exhalat nebulam fumosque uolucris,
et bibit umorem et, cum uult, ex se ipsa remittit,
quæque suo semper uiridi se gramine uestit
nec scabie et salsa lædit robigine ferrum, 220
illa tibi lætis intexet uitibus ulmos,
illa ferax oleo est, illam experiere colendo
et facilem pecori et patientem uomeris unci.
talem diues arat Capua et uicina Vesæuo
ora iugo et uacuis Clanius non æquus Acerris. 225
Nunc quo quamque modo possis cognoscere dicam.
rara sit an supra morem si densa requires
(altera frumentis quoniam fauet, altera Baccho,
densa magis Cereri, rarissima quæque Lyæo),
ante locum capies oculis, alteque iubebis 230
in solido puteum demitti, omnemque repones
rursus humum et pedibus summas æquabis harenas.
si deerunt, rarum pecorique et uitibus almis
aptius uber erit; sin in sua posse negabunt
ire loca et scrobibus superabit terra repletis, 235
spissus ager: glæbas cunctantis crassaque terga
exspecta et ualidis terram proscinde iuuencis.
salsa autem tellus et quæ perhibetur amara
(frugibus infelix ea, nec mansuescit arando
nec Baccho genus aut pomis sua nomina seruat) 240
tale dabit specimen. tu spisso uimine qualos
colaque prelorum fumosis deripe tectis;
huc ager ille malus dulcesque a fontibus undæ
ad plenum calcentur: aqua eluctabitur omnis
scilicet et grandes ibunt per uimina guttæ; 245
at sapor indicium faciet manifestus et ora
tristia temptantum sensu torquebit amaro.
pinguis item quæ sit tellus, hoc denique pacto
discimus: haud unquam manibus iactata fatiscit,
sed picis in morem ad digitos lentescit habendo. 250
umida maiores herbas alit, ipsaque iusto
lætior. a, nimium ne sit mihi fertilis illa,
nec se præualidam primis ostendat aristis!
quæ grauis est ipso tacitam se pondere prodit,
quæque leuis. promptum est oculis prædiscere nigram, 255
et quis cui color. at sceleratum exquirere frigus
difficile est: piceæ tantum taxique nocentes
interdum aut hederæ pandunt uestigia nigræ.
His animaduersis terram multo ante memento
excoquere et magnos scrobibus concidere montis, 260
ante supinatas Aquiloni ostendere glæbas
quam lætum infodias uitis genus. optima putri
arua solo: id uenti curant gelidæque pruinæ
et labefacta mouens robustus iugera fossor.
at si quos haud ulla uiros uigilantia fugit, 265
ante locum similem exquirunt, ubi prima paretur
arboribus seges et quo mox digesta feratur,
mutatam ignorent subito ne semina matrem.
quin etiam cæli regionem in cortice signant,
ut, quo quæque modo steterit, qua parte calores 270
austrinos tulerit, quæ terga obuerterit axi,
restituant: adeo in teneris consuescere multum est.
collibus an plano melius sit ponere uitem,
quære prius. si pinguis agros metabere campi,
densa sere (in denso non segnior ubere Bacchus); 275
sin tumulis accliue solum collisque supinos,
indulge ordinibus; nec setius omnis in unguem
arboribus positis secto uia limite quadret:
ut sæpe ingenti bello cum longa cohortis
explicuit legio et campo stetit agmen aperto, 280
derectæque acies ac late fluctuat omnis
aere renidenti tellus, necdum horrida miscent
prœlia, sed dubius mediis Mars errat in armis.
omnia sint paribus numeris dimensa uiarum,
non animum modo uti pascat prospectus inanem, 285
sed quia non aliter uiris dabit omnibus æquas
terra, neque in uacuum poterunt se extendere rami.
Forsitan et scrobibus quæ sint fastigia quæras.
ausim uel tenui uitem committere sulco;
altior ac penitus terræ defigitur arbos, 290
æsculus in primis, quæ quantum uertice ad auras
ætherias, tantum radice in Tartara tendit.
ergo non hiemes illam, non flabra neque imbres
conuellunt: immota manet multosque nepotes,
multa uirum uoluens durando sæcula uincit, 295
tum fortis late ramos et bracchia tendens
huc illuc media ipsa ingentem sustinet umbram.
Neue tibi ad solem uergant uineta cadentem,
neue inter uitis corylum sere, neue flagella
summa pete aut summa defringe ex arbore plantas 300
(tantus amor terræ), neu ferro læde retunso
semina, neue oleæ siluestris insere truncos.
nam sæpe incautis pastoribus excidit ignis,
qui furtim pingui primum sub cortice tectus
robora comprendit, frondesque elapsus in altas 305
ingentem cælo sonitum dedit; inde secutus
per ramos uictor perque alta cacumina regnat,
et totum inuoluit flammis nemus et ruit atram
ad cælum picea crassus caligine nubem,
præsertim si tempestas a uertice siluis 310
incubuit, glomeratque ferens incendia uentus.
hoc ubi, non a stirpe ualent cæsæque reuerti
possunt atque ima similes reuirescere terra;
infelix superat foliis oleaster amaris.
Nec tibi tam prudens quisquam persuadeat auctor 315
tellurem Borea rigidam spirante mouere.
rura gelu tum claudit hiems, nec semine iacto
concretam patitur radicem adfigere terræ.
optima uinetis satio, cum uere rubenti
candida uenit auis longis inuisa colubris, 320
prima uel autumni sub frigora, cum rapidus Sol
nondum hiemem contingit equis, iam præterit æstas.
uer adeo frondi nemorum, uer utile siluis,
uere tument terræ et genitalia semina poscunt.
tum pater omnipotens fecundis imbribus Aether 325
coniugis in gremium lætæ descendit, et omnis
magnus alit magno commixtus corpore fetus.
auia tum resonant auibus uirgulta canoris,
et Venerem certis repetunt armenta diebus;
parturit almus ager Zephyrique tepentibus auris 330
laxant arua sinus; superat tener omnibus umor,
inque nouos soles audent se gramina tuto
credere, nec metuit surgentis pampinus Austros
aut actum cælo magnis Aquilonibus imbrem,
sed trudit gemmas et frondes explicat omnis. 335
non alios prima crescentis origine mundi
inluxisse dies aliumue habuisse tenorem
crediderim: uer illud erat, uer magnus agebat
orbis et hibernis parcebant flatibus Euri,
cum primæ lucem pecudes hausere, uirumque 340
terrea progenies duris caput extulit aruis,
immissæque feræ siluis et sidera cælo.
nec res hunc teneræ possent perferre laborem,
si non tanta quies iret frigusque caloremque
inter, et exciperet cæli indulgentia terras. 345
Quod superest, quæcumque premes uirgulta per agros
sparge fimo pingui et multa memor occule terra,
aut lapidem bibulum aut squalentis infode conchas;
inter enim labentur aquæ, tenuisque subibit
halitus, atque animos tollent sata. iamque reperti 350
qui saxo super atque ingentis pondere testæ
urgerent: hoc effusos munimen ad imbris,
hoc, ubi hiulca siti findit Canis æstifer arua.
Seminibus positis superest diducere terram
sæpius ad capita et duros iactare bidentis, 355
aut presso exercere solum sub uomere et ipsa
flectere luctantis inter uineta iuuencos;
tum leuis calamos et rasæ hastilia uirgæ
fraxineasque aptare sudes furcasque ualentis,
uiribus eniti quarum et contemnere uentos 360
adsuescant summasque sequi tabulata per ulmos.
Ac dum prima nouis adolescit frondibus ætas,
parcendum teneris, et dum se lætus ad auras
palmes agit laxis per purum immissus habenis,
ipsa acie nondum falcis temptanda, sed uncis 365
carpendæ manibus frondes interque legendæ.
inde ubi iam ualidis amplexæ stirpibus ulmos
exierint, tum stringe comas, tum bracchia tonde
(ante reformidant ferrum), tum denique dura
exerce imperia et ramos compesce fluentis. 370
Texendæ sæpes etiam et pecus omne tenendum,
præcipue dum frons tenera imprudensque laborum;
cui super indignas hiemes solemque potentem
siluestres uri adsidue capreæque sequaces
inludunt, pascuntur oues auidæque iuuencæ. 375
frigora nec tantum cana concreta pruina
aut grauis incumbens scopulis arentibus æstas,
quantum illi nocuere greges durique uenenum
dentis et admorsu signata in stirpe cicatrix.
non aliam ob culpam Baccho caper omnibus aris 380
cæditur et ueteres ineunt proscænia ludi,
præmiaque ingeniis pagos et compita circum
Thesidæ posuere, atque inter pocula læti
mollibus in pratis unctos saluere per utres
nec non Ausonii, Troia gens missa, coloni 385
uersibus incomptis ludunt risuque soluto,
oraque corticibus sumunt horrenda cauatis,
et te, Bacche, uocant per carmina læta, tibique
oscilla ex alta suspendunt mollia pinu.
hinc omnis largo pubescit uinea fetu, 390
complentur uallesque cauæ saltusque profundi
et quocumque deus circum caput egit honestum.
ergo rite suum Baccho dicemus honorem
carminibus patriis lancesque et liba feremus,
et ductus cornu stabit sacer hircus ad aram 395
pinguiaque in ueribus torrebimus exta colurnis.
Est etiam ille labor curandis uitibus alter,
cui numquam exhausti satis est: namque omne quotannis
terque quaterque solum scindendum glæbaque uersis
æternum frangenda bidentibus, omne leuandum 400
fronde nemus. redit agricolis labor actus in orbem,
atque in se sua per uestigia uoluitur annus.
ac iam olim, seras posuit cum uinea frondes
frigidus et siluis Aquilo decussit honorem,
iam tum acer curas uenientem extendit in annum 405
rusticus, et curuo Saturni dente relictam
persequitur uitem attondens fingitque putando.
primus humum fodito, primus deuecta cremato
sarmenta, et uallos primus sub tecta referto;
postremus metito. bis uitibus ingruit umbra, 410
bis segetem densis obducunt sentibus herbæ;
durus uterque labor: laudato ingentia rura,
exiguum colito. nec non etiam aspera rusti
uimina per siluam et ripis fluuialis harundo
cæditur, incultique exercet cura salicti. 415
iam uinctæ uites, iam falcem arbusta reponunt,
iam canit effectos extremus uinitor antes;
sollicitanda tamen tellus puluisque mouendus
et iam maturis metuendus Iuppiter uuis.
Contra non ulla est oleis cultura, neque illæ 420
procuruam exspectant falcem rastrosque tenacis,
cum semel hæserunt aruis aurasque tulerunt;
ipsa satis tellus, cum dente recluditur unco,
sufficit umorem et grauidas, cum uomere, fruges.
hoc pinguem et placitam Paci nutritor oliuam. 425
Poma quoque, ut primum truncos sensere ualentis
et uiris habuere suas, ad sidera raptim
ui propria nituntur opisque haud indiga nostræ.
nec minus interea fetu nemus omne grauescit,
sanguineisque inculta rubent auiaria bacis. 430
tondentur cytisi, tædas silua alta ministrat,
pascunturque ignes nocturni et lumina fundunt.
et dubitant homines serere atque impendere curam?
quid maiora sequar? salices humilesque genistæ,
aut illæ pecori frondem aut pastoribus umbram 435
sufficiunt sæpemque satis et pabula melli.
et iuuat undantem buxo spectare Cytorum
Naryciæque picis lucos, iuuat arua uidere
non rastris, hominum non ulli obnoxia curæ.
ipsæ Caucasio steriles in uertice siluæ, 440
quas animosi Euri adsidue franguntque feruntque,
dant alios aliæ fetus, dant utile lignum
nauigiis pinus, domibus cedrumque cupressosque;
hinc radios triuere rotis, hinc tympana plaustris
agricolæ, et pandas ratibus posuere carinas. 445
uiminibus salices fecundæ, frondibus ulmi,
at myrtus ualidis hastilibus et bona bello
cornus; Ituræos taxi torquentur in arcus.
nec tiliæ leues aut torno rasile buxum
non formam accipiunt ferroque cauantur acuto, 450
nec non et torrentem undam leuis innatat alnus
missa Pado, nec non et apes examina condunt
corticibusque cauis uitiosæque ilicis aluo.
quid memorandum æque Baccheia dona tulerunt?
Bacchus et ad culpam causas dedit; ille furentis 455
Centauros leto domuit, Rhœcumque Pholumque
et magno Hylæum Lapithis cratere minantem.
O fortunatos nimium, sua si bona norint,
agricolas! quibus ipsa procul discordibus armis
fundit humo facilem uictum iustissima tellus. 460
si non ingentem foribus domus alta superbis
mane salutantum totis uomit ædibus undam,
nec uarios inhiant pulchra testudine postis
inlusasque auro uestis Ephyreiaque aera,
alba neque Assyrio fucatur lana ueneno, 465
nec casia liquidi corrumpitur usus oliui;
at secura quies et nescia fallere uita,
diues opum uariarum, at latis otia fundis,
speluncæ uiuique lacus, at frigida tempe
mugitusque boum mollesque sub arbore somni 470
non absunt; illic saltus ac lustra ferarum
et patiens operum exiguoque adsueta iuuentus,
sacra deum sanctique patres; extrema per illos
Iustitia excedens terris uestigia fecit.
Me uero primum dulces ante omnia Musæ, 475
quarum sacra fero ingenti percussus amore,
accipiant cælique uias et sidera monstrent,
defectus solis uarios lunæque labores;
unde tremor terris, qua ui maria alta tumescant
obicibus ruptis rursusque in se ipsa residant, 480
quid tantum Oceano properent se tingere soles
hiberni, uel quæ tardis mora noctibus obstet.
sin has ne possim naturæ accedere partis
frigidus obstiterit circum præcordia sanguis,
rura mihi et rigui placeant in uallibus amnes, 485
flumina amem siluasque inglorius. o ubi campi
Spercheosque et uirginibus bacchata Lacænis
Taygeta! o qui me gelidis conuallibus Hæmi
sistat, et ingenti ramorum protegat umbra!
felix qui potuit rerum cognoscere causas 490
atque metus omnis et inexorabile fatum
subiecit pedibus strepitumque Acherontis auari:
fortunatus et ille deos qui nouit agrestis
Panaque Siluanumque senem Nymphasque sorores.
illum non populi fasces, non purpura regum 495
flexit et infidos agitans discordia fratres,
aut coniurato descendens Dacus ab Histro,
non res Romanæ perituraque regna; neque ille
aut doluit miserans inopem aut inuidit habenti.
quos rami fructus, quos ipsa uolentia rura 500
sponte tulere sua, carpsit, nec ferrea iura
insanumque forum aut populi tabularia uidit.
sollicitant alii remis freta cæca, ruuntque
in ferrum, penetrant aulas et limina regum;
hic petit excidiis urbem miserosque penatis, 505
ut gemma bibat et Sarrano dormiat ostro;
condit opes alius defossoque incubat auro;
hic stupet attonitus rostris, hunc plausus hiantem
per cuneos geminatus enim plebisque patrumque
corripuit; gaudent perfusi sanguine fratrum, 510
exsilioque domos et dulcia limina mutant
atque alio patriam quærunt sub sole iacentem.
agricola incuruo terram dimouit aratro:
hic anni labor, hinc patriam paruosque nepotes
sustinet, hinc armenta boum meritosque iuuencos. 515
nec requies, quin aut pomis exuberet annus
aut fetu pecorum aut Cerealis mergite culmi,
prouentuque oneret sulcos atque horrea uincat.
uenit hiems: teritur Sicyonia baca trapetis,
glande sues læti redeunt, dant arbuta siluæ; 520
et uarios ponit fetus autumnus, et alte
mitis in apricis coquitur uindemia saxis.
interea dulces pendent circum oscula nati,
casta pudicitiam seruat domus, ubera uaccæ
lactea demittunt, pinguesque in gramine læto 525
inter se aduersis luctantur cornibus hædi.
ipse dies agitat festos fususque per herbam,
ignis ubi in medio et socii cratera coronant,
te libans, Lenæe, uocat pecorisque magistris
uelocis iaculi certamina ponit in ulmo, 530
corporaque agresti nudant prædura palæstra.
hanc olim ueteres uitam coluere Sabini,
hanc Remus et frater; sic fortis Etruria creuit
scilicet et rerum facta est pulcherrima Roma,
septemque una sibi muro circumdedit arces. 535
ante etiam sceptrum Dictæi regis et ante
impia quam cæsis gens est epulata iuuencis,
aureus hanc uitam in terris Saturnus agebat;
necdum etiam audierant inflari classica, necdum
impositos duris crepitare incudibus ensis. 540
Sed nos immensum spatiis confecimus æquor,
et iam tempus equum fumantia soluere colla.
No hay comentarios :
Publicar un comentario