P. VERGILI MARONIS
(70 – 19 A.C.)
ÆNEIDOS LIBER QUARTUS
At regina gravi iamdudum saucia cura
vulnus alit venis et cæco carpitur igni.
multa viri virtus animo multusque recursat
gentis honos; hærent infixi pectore vultus
verbaque nec placidam membris dat cura quietem. 5
postera Phœbea lustrabat lampade terras
umentemque Aurora polo dimoverat umbram,
cum sic unanimam adloquitur male sana sororem:
'Anna soror, quæ me suspensam insomnia terrent!
quis novus hic nostris successit sedibus hospes, 10
quem sese ore ferens, quam forti pectore et armis!
credo equidem, nec vana fides, genus esse deorum.
degeneres animos timor arguit. heu, quibus ille
iactatus fatis! quæ bella exhausta canebat!
si mihi non animo fixum immotumque sederet 15
ne cui me vinclo vellem sociare iugali,
postquam primus amor deceptam morte fefellit;
si non pertæsum thalami tædæque fuisset,
huic uni forsan potui succumbere culpæ.
Anna (fatebor enim) miseri post fata Sychæi 20
coniugis et sparsos fraterna cæde penatis
solus hic inflexit sensus animumque labantem
impulit. agnosco veteris vestigia flammæ.
sed mihi vel tellus optem prius ima dehiscat
vel pater omnipotens adigat me fulmine ad umbras, 25
pallentis umbras Erebo noctemque profundam,
ante, pudor, quam te violo aut tua iura resolvo.
ille meos, primus qui me sibi iunxit, amores
abstulit; ille habeat secum servetque sepulcro.'
sic effata sinum lacrimis implevit obortis. 30
Anna refert: 'o luce magis dilecta sorori,
solane perpetua mærens carpere iuventa
nec dulcis natos Veneris nec præmia noris?
id cinerem aut manis credis curare sepultos?
esto: ægram nulli quondam flexere mariti, 35
non Libyæ, non ante Tyro; despectus Iarbas
ductoresque alii, quos Africa terra triumphis
dives alit: placitone etiam pugnabis amori?
nec venit in mentem quorum consederis arvis?
hinc Gætulæ urbes, genus insuperabile bello, 40
et Numidæ infreni cingunt et inhospita Syrtis;
hinc deserta siti regio lateque furentes
Barcæi. quid bella Tyro surgentia dicam
germanique minas?
dis equidem auspicibus reor et Iunone secunda 45
hunc cursum Iliacas vento tenuisse carinas.
quam tu urbem, soror, hanc cernes, quæ surgere regna
coniugio tali! Teucrum comitantibus armis
Punica se quantis attollet gloria rebus!
tu modo posce deos veniam, sacrisque litatis 50
indulge hospitio causasque innecte morandi,
dum pelago desævit hiems et aquosus Orion,
quassatæque rates, dum non tractabile cælum.'
His dictis impenso animum flammavit amore
spemque dedit dubiæ menti solvitque pudorem. 55
principio delubra adeunt pacemque per aras
exquirunt; mactant lectas de more bidentis
legiferæ Cereri Phœboque patrique Lyæo,
Iunoni ante omnis, cui vincla iugalia curæ.
ipsa tenens dextra pateram pulcherrima Dido 60
candentis vaccæ media inter cornua fundit,
aut ante ora deum pinguis spatiatur ad aras,
instauratque diem donis, pecudumque reclusis
pectoribus inhians spirantia consulit exta.
heu, vatum ignaræ mentes! quid vota furentem, 65
quid delubra iuvant? est mollis flamma medullas
interea et tacitum vivit sub pectore vulnus.
uritur infelix Dido totaque vagatur
urbe furens, qualis coniecta cerva sagitta,
quam procul incautam nemora inter Cresia fixit 70
pastor agens telis liquitque volatile ferrum
nescius: illa fuga silvas saltusque peragrat
Dictæos; hæret lateri letalis harundo.
nunc media Ænean secum per mœnia ducit
Sidoniasque ostentat opes urbemque paratam, 75
incipit effari mediaque in voce resistit;
nunc eadem labente die convivia quærit,
Iliacosque iterum demens audire labores
exposcit pendetque iterum narrantis ab ore.
post ubi digressi, lumenque obscura vicissim 80
luna premit suadentque cadentia sidera somnos,
sola domo mæret vacua stratisque relictis
incubat. illum absens absentem auditque videtque,
aut gremio Ascanium genitoris imagine capta
detinet, infandum si fallere possit amorem. 85
non cœptæ adsurgunt turres, non arma iuventus
exercet portusve aut propugnacula bello
tuta parant: pendent opera interrupta minæque
murorum ingentes æquataque machina cælo.
Quam simul ac tali persensit peste teneri 90
cara Iovis coniunx nec famam obstare furori,
talibus adgreditur Venerem Saturnia dictis:
'egregiam vero laudem et spolia ampla refertis
tuque puerque tuus (magnum et memorabile numen),
una dolo divum si femina victa duorum est. 95
nec me adeo fallit veritam te mœnia nostra
suspectas habuisse domos Karthaginis altæ.
sed quis erit modus, aut quo nunc certamine tanto?
quin potius pacem æternam pactosque hymenæos
exercemus? habes tota quod mente petisti: 100
ardet amans Dido traxitque per ossa furorem.
communem hunc ergo populum paribusque regamus
auspiciis; liceat Phrygio servire marito
dotalisque tuæ Tyrios permittere dextræ.'
Olli (sensit enim simulata mente locutam, 105
quo regnum Italiæ Libycas averteret oras)
sic contra est ingressa Venus: 'quis talia demens
abnuat aut tecum malit contendere bello?
si modo quod memoras factum fortuna sequatur.
sed fatis incerta feror, si Iuppiter unam 110
esse velit Tyriis urbem Troiaque profectis,
miscerive probet populos aut fœdera iungi.
tu coniunx, tibi fas animum temptare precando.
perge, sequar.' tum sic excepit regia Iuno:
'mecum erit iste labor. nunc qua ratione quod instat 115
confieri possit, paucis (adverte) docebo.
venatum Æneas unaque miserrima Dido
in nemus ire parant, ubi primos crastinus ortus
extulerit Titan radiisque retexerit orbem.
his ego nigrantem commixta grandine nimbum, 120
dum trepidant alæ saltusque indagine cingunt,
desuper infundam et tonitru cælum omne ciebo.
diffugient comites et nocte tegentur opaca:
speluncam Dido dux et Troianus eandem
devenient. adero et, tua si mihi certa voluntas, 125
conubio iungam stabili propriamque dicabo.
hic hymenæus erit.' non adversata petenti
adnuit atque dolis risit Cytherea repertis.
Oceanum interea surgens Aurora reliquit.
it portis iubare exorto delecta iuventus, 130
retia rara, plagæ, lato venabula ferro,
Massylique ruunt equites et odora canum vis.
reginam thalamo cunctantem ad limina primi
Pœnorum exspectant, ostroque insignis et auro
stat sonipes ac frena ferox spumantia mandit. 135
tandem progreditur magna stipante caterva
Sidoniam picto chlamydem circumdata limbo;
cui pharetra ex auro, crines nodantur in aurum,
aurea purpuream subnectit fibula vestem.
nec non et Phrygii comites et lætus Iulus 140
incedunt. ipse ante alios pulcherrimus omnis
infert se socium Æneas atque agmina iungit.
qualis ubi hibernam Lyciam Xanthique fluenta
deserit ac Delum maternam invisit Apollo
instauratque choros, mixtique altaria circum 145
Cretesque Dryopesque fremunt pictique Agathyrsi;
ipse iugis Cynthi graditur mollique fluentem
fronde premit crinem fingens atque implicat auro,
tela sonant umeris: haud illo segnior ibat
Æneas, tantum egregio decus enitet ore. 150
postquam altos ventum in montis atque invia lustra,
ecce feræ saxi deiectæ vertice capræ
decurrere iugis; alia de parte patentis
transmittunt cursu campos atque agmina cervi
pulverulenta fuga glomerant montisque relinquunt. 155
at puer Ascanius mediis in vallibus acri
gaudet equo iamque hos cursu, iam præterit illos,
spumantemque dari pecora inter inertia votis
optat aprum, aut fulvum descendere monte leonem.
Interea magno misceri murmure cælum 160
incipit, insequitur commixta grandine nimbus,
et Tyrii comites passim et Troiana iuventus
Dardaniusque nepos Veneris diversa per agros
tecta metu petiere; ruunt de montibus amnes.
speluncam Dido dux et Troianus eandem 165
deveniunt. prima et Tellus et pronuba Iuno
dant signum; fulsere ignes et conscius æther
conubiis summoque ulularunt vertice Nymphæ.
ille dies primus leti primusque malorum
causa fuit; neque enim specie famave movetur 170
nec iam furtivum Dido meditatur amorem:
coniugium vocat, hoc prætexit nomine culpam.
Extemplo Libyæ magnas it Fama per urbes,
Fama, malum qua non aliud velocius ullum:
mobilitate viget virisque adquirit eundo, 175
parva metu primo, mox sese attollit in auras
ingrediturque solo et caput inter nubila condit.
illam Terra parens ira inritata deorum
extremam, ut perhibent, Cœo Enceladoque sororem
progenuit pedibus celerem et pernicibus alis, 180
monstrum horrendum, ingens, cui quot sunt corpore plumæ,
tot vigiles oculi subter (mirabile dictu),
tot linguæ, totidem ora sonant, tot subrigit auris.
nocte volat cæli medio terræque per umbram
stridens, nec dulci declinat lumina somno; 185
luce sedet custos aut summi culmine tecti
turribus aut altis, et magnas territat urbes,
tam ficti pravique tenax quam nuntia veri.
hæc tum multiplici populos sermone replebat
gaudens, et pariter facta atque infecta canebat: 190
venisse Ænean Troiano sanguine cretum,
cui se pulchra viro dignetur iungere Dido;
nunc hiemem inter se luxu, quam longa, fovere
regnorum immemores turpique cupidine captos.
hæc passim dea fœda virum diffundit in ora. 195
protinus ad regem cursus detorquet Iarban
incenditque animum dictis atque aggerat iras.
Hic Hammone satus rapta Garamantide nympha
templa Iovi centum latis immania regnis,
centum aras posuit vigilemque sacraverat ignem, 200
excubias divum æternas, pecudumque cruore
pingue solum et variis florentia limina sertis.
isque amens animi et rumore accensus amaro
dicitur ante aras media inter numina divum
multa Iovem manibus supplex orasse supinis: 205
'Iuppiter omnipotens, cui nunc Maurusia pictis
gens epulata toris Lenæum libat honorem,
aspicis hæc? an te, genitor, cum fulmina torques
nequiquam horremus, cæcique in nubibus ignes
terrificant animos et inania murmura miscent? 210
femina, quæ nostris errans in finibus urbem
exiguam pretio posuit, cui litus arandum
cuique loci leges dedimus, conubia nostra
reppulit ac dominum Ænean in regna recepit.
et nunc ille Paris cum semiviro comitatu, 215
Mæonia mentum mitra crinemque madentem
subnexus, rapto potitur: nos munera templis
quippe tuis ferimus famamque fovemus inanem.'
Talibus orantem dictis arasque tenentem
audiit Omnipotens, oculosque ad mœnia torsit 220
regia et oblitos famæ melioris amantis.
tum sic Mercurium adloquitur ac talia mandat:
'vade age, nate, voca Zephyros et labere pennis
Dardaniumque ducem, Tyria Karthagine qui nunc
exspectat fatisque datas non respicit urbes, 225
adloquere et celeris defer mea dicta per auras.
non illum nobis genetrix pulcherrima talem
promisit Graiumque ideo bis vindicat armis;
sed fore qui gravidam imperiis belloque frementem
Italiam regeret, genus alto a sanguine Teucri 230
proderet, ac totum sub leges mitteret orbem.
si nulla accendit tantarum gloria rerum
nec super ipse sua molitur laude laborem,
Ascanione pater Romanas invidet arces?
quid struit? aut qua spe inimica in gente moratur 235
nec prolem Ausoniam et Lavinia respicit arva?
naviget! hæc summa est, hic nostri nuntius esto.'
Dixerat. ille patris magni parere parabat
imperio; et primum pedibus talaria nectit
aurea, quæ sublimem alis sive æquora supra 240
seu terram rapido pariter cum flamine portant.
tum virgam capit: hac animas ille evocat Orco
pallentis, alias sub Tartara tristia mittit,
dat somnos adimitque, et lumina morte resignat.
illa fretus agit ventos et turbida tranat 245
nubila. iamque volans apicem et latera ardua cernit
Atlantis duri cælum qui vertice fulcit,
Atlantis, cinctum adsidue cui nubibus atris
piniferum caput et vento pulsatur et imbri,
nix umeros infusa tegit, tum flumina mento 250
præcipitant senis, et glacie riget horrida barba.
hic primum paribus nitens Cyllenius alis
constitit; hinc toto præceps se corpore ad undas
misit avi similis, quæ circum litora, circum
piscosos scopulos humilis volat æquora iuxta. 255
haud aliter terras inter cælumque volabat
litus harenosum ad Libyæ, ventosque secabat
materno veniens ab avo Cyllenia proles.
ut primum alatis tetigit magalia plantis,
Ænean fundantem arces ac tecta novantem 260
conspicit. atque illi stellatus iaspide fulva
ensis erat Tyrioque ardebat murice læna
demissa ex umeris, dives quæ munera Dido
fecerat, et tenui telas discreverat auro.
continuo invadit: 'tu nunc Karthaginis altæ 265
fundamenta locas pulchramque uxorius urbem
exstruis? heu, regni rerumque oblite tuarum!
ipse deum tibi me claro demittit Olympo
regnator, cælum et terras qui numine torquet,
ipse hæc ferre iubet celeris mandata per auras: 270
quid struis? aut qua spe Libycis teris otia terris?
si te nulla movet tantarum gloria rerum
[nec super ipse tua moliris laude laborem,]
Ascanium surgentem et spes heredis Iuli
respice, cui regnum Italiæ Romanaque tellus 275
debetur.' tali Cyllenius ore locutus
mortalis visus medio sermone reliquit
et procul in tenuem ex oculis evanuit auram.
At vero Æneas aspectu obmutuit amens,
arrectæque horrore comæ et vox faucibus hæsit. 280
ardet abire fuga dulcisque relinquere terras,
attonitus tanto monitu imperioque deorum.
heu quid agat? quo nunc reginam ambire furentem
audeat adfatu? quæ prima exordia sumat?
atque animum nunc huc celerem nunc dividit illuc 285
in partisque rapit varias perque omnia versat.
hæc alternanti potior sententia visa est:
Mnesthea Sergestumque vocat fortemque Serestum,
classem aptent taciti sociosque ad litora cogant,
arma parent et quæ rebus sit causa novandis 290
dissimulent; sese interea, quando optima Dido
nesciat et tantos rumpi non speret amores,
temptaturum aditus et quæ mollissima fandi
tempora, quis rebus dexter modus. ocius omnes
imperio læti parent et iussa facessunt. 295
At regina dolos (quis fallere possit amantem?)
præsensit, motusque excepit prima futuros
omnia tuta timens. eadem impia Fama furenti
detulit armari classem cursumque parari.
sævit inops animi totamque incensa per urbem 300
bacchatur, qualis commotis excita sacris
Thyias, ubi audito stimulant trieterica Baccho
orgia nocturnusque vocat clamore Cithæron.
tandem his Ænean compellat vocibus ultro:
'dissimulare etiam sperasti, perfide, tantum 305
posse nefas tacitusque mea decedere terra?
nec te noster amor nec te data dextera quondam
nec moritura tenet crudeli funere Dido?
quin etiam hiberno moliri sidere classem
et mediis properas Aquilonibus ire per altum, 310
crudelis? quid, si non arva aliena domosque
ignotas peteres, et Troia antiqua maneret,
Troia per undosum peteretur classibus æquor?
mene fugis? per ego has lacrimas dextramque tuam te
(quando aliud mihi iam miseræ nihil ipsa reliqui), 315
per conubia nostra, per inceptos hymenæos,
si bene quid de te merui, fuit aut tibi quicquam
dulce meum, miserere domus labentis et istam,
oro, si quis adhuc precibus locus, exue mentem.
te propter Libycæ gentes Nomadumque tyranni 320
odere, infensi Tyrii; te propter eundem
exstinctus pudor et, qua sola sidera adibam,
fama prior. cui me moribundam deseris hospes
(hoc solum nomen quoniam de coniuge restat)?
quid moror? an mea Pygmalion dum mœnia frater 325
destruat aut captam ducat Gætulus Iarbas?
saltem si qua mihi de te suscepta fuisset
ante fugam suboles, si quis mihi parvulus aula
luderet Æneas, qui te tamen ore referret,
non equidem omnino capta ac deserta viderer.' 330
Dixerat. ille Iovis monitis immota tenebat
lumina et obnixus curam sub corde premebat.
tandem pauca refert: 'ego te, quæ plurima fando
enumerare vales, numquam, regina, negabo
promeritam, nec me meminisse pigebit Elissæ 335
dum memor ipse mei, dum spiritus hos regit artus.
pro re pauca loquar. neque ego hanc abscondere furto
speravi (ne finge) fugam, nec coniugis umquam
prætendi tædas aut hæc in fœdera veni.
me si fata meis paterentur ducere vitam 340
auspiciis et sponte mea componere curas,
urbem Troianam primum dulcisque meorum
reliquias colerem, Priami tecta alta manerent,
et recidiva manu posuissem Pergama victis.
sed nunc Italiam magnam Gryneus Apollo, 345
Italiam Lyciæ iussere capessere sortes;
hic amor, hæc patria est. si te Karthaginis arces
Phœnissam Libycæque aspectus detinet urbis,
quæ tandem Ausonia Teucros considere terra
invidia est? et nos fas extera quærere regna. 350
me patris Anchisæ, quotiens umentibus umbris
nox operit terras, quotiens astra ignea surgunt,
admonet in somnis et turbida terret imago;
me puer Ascanius capitisque iniuria cari,
quem regno Hesperiæ fraudo et fatalibus arvis. 355
nunc etiam interpres divum Iove missus ab ipso
(testor utrumque caput) celeris mandata per auras
detulit: ipse deum manifesto in lumine vidi
intrantem muros vocemque his auribus hausi.
desine meque tuis incendere teque querelis; 360
Italiam non sponte sequor.'
Talia dicentem iamdudum aversa tuetur
huc illuc volvens oculos totumque pererrat
luminibus tacitis et sic accensa profatur:
'nec tibi diva parens generis nec Dardanus auctor, 365
perfide, sed duris genuit te cautibus horrens
Caucasus Hyrcanæque admorunt ubera tigres.
nam quid dissimulo aut quæ me ad maiora reservo?
num fletu ingemuit nostro? num lumina flexit?
num lacrimas victus dedit aut miseratus amantem est? 370
quæ quibus anteferam? iam iam nec maxima Iuno
nec Saturnius hæc oculis pater aspicit æquis.
nusquam tuta fides. eiectum litore, egentem
excepi et regni demens in parte locavi.
amissam classem, socios a morte reduxi 375
(heu furiis incensa feror!): nunc augur Apollo,
nunc Lyciæ sortes, nunc et Iove missus ab ipso
interpres divum fert horrida iussa per auras.
scilicet is superis labor est, ea cura quietos
sollicitat. neque te teneo neque dicta refello: 380
i, sequere Italiam ventis, pete regna per undas.
spero equidem mediis, si quid pia numina possunt,
supplicia hausurum scopulis et nomine Dido
sæpe vocaturum. sequar atris ignibus absens
et, cum frigida mors anima seduxerit artus, 385
omnibus umbra locis adero. dabis, improbe, pœnas.
audiam et hæc Manis veniet mihi fama sub imos.'
his medium dictis sermonem abrumpit et auras
ægra fugit seque ex oculis avertit et aufert,
linquens multa metu cunctantem et multa parantem 390
dicere. suscipiunt famulæ conlapsaque membra
marmoreo referunt thalamo stratisque reponunt.
At pius Æneas, quamquam lenire dolentem
solando cupit et dictis avertere curas,
multa gemens magnoque animum labefactus amore 395
iussa tamen divum exsequitur classemque revisit.
tum vero Teucri incumbunt et litore celsas
deducunt toto navis. natat uncta carina,
frondentisque ferunt remos et robora silvis
infabricata fugæ studio. 400
migrantis cernas totaque ex urbe ruentis:
ac velut ingentem formicæ farris acervum
cum populant hiemis memores tectoque reponunt,
it nigrum campis agmen prædamque per herbas
convectant calle angusto; pars grandia trudunt 405
obnixæ frumenta umeris, pars agmina cogunt
castigantque moras, opere omnis semita fervet.
quis tibi tum, Dido, cernenti talia sensus,
quosve dabas gemitus, cum litora fervere late
prospiceres arce ex summa, totumque videres 410
misceri ante oculos tantis clamoribus æquor!
improbe Amor, quid non mortalia pectora cogis!
ire iterum in lacrimas, iterum temptare precando
cogitur et supplex animos summittere amori,
ne quid inexpertum frustra moritura relinquat. 415
'Anna, vides toto properari litore circum:
undique convenere; vocat iam carbasus auras,
puppibus et læti nautæ imposuere coronas.
hunc ego si potui tantum sperare dolorem,
et perferre, soror, potero. miseræ hoc tamen unum 420
exsequere, Anna, mihi; solam nam perfidus ille
te colere, arcanos etiam tibi credere sensus;
sola viri mollis aditus et tempora noras.
i, soror, atque hostem supplex adfare superbum:
non ego cum Danais Troianam exscindere gentem 425
Aulide iuravi classemve ad Pergama misi,
nec patris Anchisæ cinerem manisve revelli:
cur mea dicta negat duras demittere in auris?
quo ruit? extremum hoc miseræ det munus amanti:
exspectet facilemque fugam ventosque ferentis. 430
non iam coniugium antiquum, quod prodidit, oro,
nec pulchro ut Latio careat regnumque relinquat:
tempus inane peto, requiem spatiumque furori,
dum mea me victam doceat fortuna dolere.
extremam hanc oro veniam (miserere sororis), 435
quam mihi cum dederit cumulatam morte remittam.'
Talibus orabat, talisque miserrima fletus
fertque refertque soror. sed nullis ille movetur
fletibus aut voces ullas tractabilis audit;
fata obstant placidasque viri deus obstruit auris. 440
ac velut annoso validam cum robore quercum
Alpini Boreæ nunc hinc nunc flatibus illinc
eruere inter se certant; it stridor, et altæ
consternunt terram concusso stipite frondes;
ipsa hæret scopulis et quantum vertice ad auras 445
ætherias, tantum radice in Tartara tendit:
haud secus adsiduis hinc atque hinc vocibus heros
tunditur, et magno persentit pectore curas;
mens immota manet, lacrimæ volvuntur inanes.
Tum vero infelix fatis exterrita Dido 450
mortem orat; tædet cæli convexa tueri.
quo magis inceptum peragat lucemque relinquat,
vidit, turicremis cum dona imponeret aris,
(horrendum dictu) latices nigrescere sacros
fusaque in obscenum se vertere vina cruorem; 455
hoc visum nulli, non ipsi effata sorori.
præterea fuit in tectis de marmore templum
coniugis antiqui, miro quod honore colebat,
velleribus niveis et festa fronde revinctum:
hinc exaudiri voces et verba vocantis 460
visa viri, nox cum terras obscura teneret,
solaque culminibus ferali carmine bubo
sæpe queri et longas in fletum ducere voces;
multaque præterea vatum prædicta priorum
terribili monitu horrificant. agit ipse furentem 465
in somnis ferus Æneas, semperque relinqui
sola sibi, semper longam incomitata videtur
ire viam et Tyrios deserta quærere terra,
Eumenidum veluti demens videt agmina Pentheus
et solem geminum et duplices se ostendere Thebas, 470
aut Agamemnonius scænis agitatus Orestes,
armatam facibus matrem et serpentibus atris
cum fugit ultricesque sedent in limine Diræ.
Ergo ubi concepit furias evicta dolore
decrevitque mori, tempus secum ipsa modumque 475
exigit, et mæstam dictis adgressa sororem
consilium vultu tegit ac spem fronte serenat:
'inveni, germana, viam (gratare sorori)
quæ mihi reddat eum vel eo me solvat amantem.
Oceani finem iuxta solemque cadentem 480
ultimus Æthiopum locus est, ubi maximus Atlas
axem umero torquet stellis ardentibus aptum:
hinc mihi Massylæ gentis monstrata sacerdos,
Hesperidum templi custos, epulasque draconi
quæ dabat et sacros servabat in arbore ramos, 485
spargens umida mella soporiferumque papaver.
hæc se carminibus promittit solvere mentes
quas velit, ast aliis duras immittere curas,
sistere aquam fluviis et vertere sidera retro,
nocturnosque movet Manis: mugire videbis 490
sub pedibus terram et descendere montibus ornos.
testor, cara, deos et te, germana, tuumque
dulce caput, magicas invitam accingier artis.
tu secreta pyram tecto interiore sub auras
erige, et arma viri thalamo quæ fixa reliquit 495
impius exuviasque omnis lectumque iugalem,
quo perii, super imponas: abolere nefandi
cuncta viri monimenta iuvat monstratque sacerdos.'
hæc effata silet, pallor simul occupat ora.
non tamen Anna novis prætexere funera sacris 500
germanam credit, nec tantos mente furores
concipit aut graviora timet quam morte Sychæi.
ergo iussa parat.
At regina, pyra penetrali in sede sub auras
erecta ingenti tædis atque ilice secta, 505
intenditque locum sertis et fronde coronat
funerea; super exuvias ensemque relictum
effigiemque toro locat haud ignara futuri.
stant aræ circum et crinis effusa sacerdos
ter centum tonat ore deos, Erebumque Chaosque 510
tergeminamque Hecaten, tria virginis ora Dianæ.
sparserat et latices simulatos fontis Averni,
falcibus et messæ ad lunam quæruntur ænis
pubentes herbæ nigri cum lacte veneni;
quæritur et nascentis equi de fronte revulsus 515
et matri præreptus amor.
ipsa mola manibusque piis altaria iuxta
unum exuta pedem vinclis, in veste recincta,
testatur moritura deos et conscia fati
sidera; tum, si quod non æquo fœdere amantis 520
curæ numen habet iustumque memorque, precatur.
Nox erat et placidum carpebant fessa soporem
corpora per terras, silvæque et sæva quierant
æquora, cum medio volvuntur sidera lapsu,
cum tacet omnis ager, pecudes pictæque volucres, 525
quæque lacus late liquidos quæque aspera dumis
rura tenent, somno positæ sub nocte silenti.
[lenibant curas et corda oblita laborum.]
at non infelix animi Phœnissa, neque umquam
solvitur in somnos oculisve aut pectore noctem 530
accipit: ingeminant curæ rursusque resurgens
sævit amor magnoque irarum fluctuat æstu.
sic adeo insistit secumque ita corde volutat:
'en, quid ago? rursusne procos inrisa priores
experiar, Nomadumque petam conubia supplex, 535
quos ego sim totiens iam dedignata maritos?
Iliacas igitur classis atque ultima Teucrum
iussa sequar? quiane auxilio iuvat ante levatos
et bene apud memores veteris stat gratia facti?
quis me autem, fac velle, sinet ratibusve superbis 540
invisam accipiet? nescis heu, perdita, necdum
Laomedonteæ sentis periuria gentis?
quid tum? sola fuga nautas comitabor ovantis?
an Tyriis omnique manu stipata meorum
inferar et, quos Sidonia vix urbe revelli, 545
rursus agam pelago et ventis dare vela iubebo?
quin morere ut merita es, ferroque averte dolorem.
tu lacrimis evicta meis, tu prima furentem
his, germana, malis oneras atque obicis hosti.
non licuit thalami expertem sine crimine vitam 550
degere more feræ, talis nec tangere curas;
non servata fides cineri promissa Sychæo.'
Tantos illa suo rumpebat pectore questus:
Æneas celsa in puppi iam certus eundi
carpebat somnos rebus iam rite paratis. 555
huic se forma dei vultu redeuntis eodem
obtulit in somnis rursusque ita visa monere est,
omnia Mercurio similis, vocemque coloremque
et crinis flavos et membra decora iuventa:
'nate dea, potes hoc sub casu ducere somnos, 560
nec quæ te circum stent deinde pericula cernis,
demens, nec Zephyros audis spirare secundos?
illa dolos dirumque nefas in pectore versat
certa mori, variosque irarum concitat æstus.
non fugis hinc præceps, dum præcipitare potestas? 565
iam mare turbari trabibus sævasque videbis
conlucere faces, iam fervere litora flammis,
si te his attigerit terris Aurora morantem.
heia age, rumpe moras. varium et mutabile semper
femina.' sic fatus nocti se immiscuit atræ. 570
Tum vero Æneas subitis exterritus umbris
corripit e somno corpus sociosque fatigat
præcipitis: 'vigilate, viri, et considite transtris;
solvite vela citi. deus æthere missus ab alto
festinare fugam tortosque incidere funis 575
ecce iterum instimulat. sequimur te, sancte deorum,
quisquis es, imperioque iterum paremus ovantes.
adsis o placidusque iuves et sidera cælo
dextra feras.' dixit vaginaque eripit ensem
fulmineum strictoque ferit retinacula ferro. 580
idem omnis simul ardor habet, rapiuntque ruuntque;
litora deseruere, latet sub classibus æquor,
adnixi torquent spumas et cærula verrunt.
Et iam prima novo spargebat lumine terras
Tithoni croceum linquens Aurora cubile. 585
regina e speculis ut primam albescere lucem
vidit et æquatis classem procedere velis,
litoraque et vacuos sensit sine remige portus,
terque quaterque manu pectus percussa decorum
flaventisque abscissa comas 'pro Iuppiter! ibit 590
hic,' ait 'et nostris inluserit advena regnis?
non arma expedient totaque ex urbe sequentur,
diripientque rates alii navalibus? ite,
ferte citi flammas, date tela, impellite remos!
quid loquor? aut ubi sum? quæ mentem insania mutat? 595
infelix Dido, nunc te facta impia tangunt?
tum decuit, cum sceptra dabas. en dextra fidesque,
quem secum patrios aiunt portare penatis,
quem subiisse umeris confectum ætate parentem!
non potui abreptum divellere corpus et undis 600
spargere? non socios, non ipsum absumere ferro
Ascanium patriisque epulandum ponere mensis?
verum anceps pugnæ fuerat fortuna. fuisset:
quem metui moritura? faces in castra tulissem
implessemque foros flammis natumque patremque 605
cum genere exstinxem, memet super ipsa dedissem.
Sol, qui terrarum flammis opera omnia lustras,
tuque harum interpres curarum et conscia Iuno,
nocturnisque Hecate triviis ululata per urbes
et Diræ ultrices et di morientis Elissæ, 610
accipite hæc, meritumque malis advertite numen
et nostras audite preces. si tangere portus
infandum caput ac terris adnare necesse est,
et sic fata Iovis poscunt, hic terminus hæret,
at bello audacis populi vexatus et armis, 615
finibus extorris, complexu avulsus Iuli
auxilium imploret videatque indigna suorum
funera; nec, cum se sub leges pacis iniquæ
tradiderit, regno aut optata luce fruatur,
sed cadat ante diem mediaque inhumatus harena. 620
hæc precor, hanc vocem extremam cum sanguine fundo.
tum vos, o Tyrii, stirpem et genus omne futurum
exercete odiis, cinerique hæc mittite nostro
munera. nullus amor populis nec fœdera sunto.
exoriare aliquis nostris ex ossibus ultor 625
qui face Dardanios ferroque sequare colonos,
nunc, olim, quocumque dabunt se tempore vires.
litora litoribus contraria, fluctibus undas
imprecor, arma armis: pugnent ipsique nepotesque.'
Hæc ait, et partis animum versabat in omnis, 630
invisam quærens quam primum abrumpere lucem.
tum breviter Barcen nutricem adfata Sychæi,
namque suam patria antiqua cinis ater habebat:
'Annam, cara mihi nutrix, huc siste sororem:
dic corpus properet fluviali spargere lympha, 635
et pecudes secum et monstrata piacula ducat.
sic veniat, tuque ipsa pia tege tempora vitta.
sacra Iovi Stygio, quæ rite incepta paravi,
perficere est animus finemque imponere curis
Dardaniique rogum capitis permittere flammæ.' 640
sic ait. illa gradum studio celebrabat anili.
at trepida et cœptis immanibus effera Dido
sanguineam volvens aciem, maculisque trementis
interfusa genas et pallida morte futura,
interiora domus inrumpit limina et altos 645
conscendit furibunda rogos ensemque recludit
Dardanium, non hos quæsitum munus in usus.
hic, postquam Iliacas vestis notumque cubile
conspexit, paulum lacrimis et mente morata
incubuitque toro dixitque novissima verba: 650
'dulces exuviæ, dum fata deusque sinebat,
accipite hanc animam meque his exsolvite curis.
vixi et quem dederat cursum Fortuna peregi,
et nunc magna mei sub terras ibit imago.
urbem præclaram statui, mea mœnia vidi, 655
ulta virum pœnas inimico a fratre recepi,
felix, heu nimium felix, si litora tantum
numquam Dardaniæ tetigissent nostra carinæ.'
dixit, et os impressa toro 'moriemur inultæ,
sed moriamur' ait. 'sic, sic iuvat ire sub umbras. 660
hauriat hunc oculis ignem crudelis ab alto
Dardanus, et nostræ secum ferat omina mortis.'
dixerat, atque illam media inter talia ferro
conlapsam aspiciunt comites, ensemque cruore
spumantem sparsasque manus. it clamor ad alta 665
atria: concussam bacchatur Fama per urbem.
lamentis gemituque et femineo ululatu
tecta fremunt, resonat magnis plangoribus æther,
non aliter quam si immissis ruat hostibus omnis
Karthago aut antiqua Tyros, flammæque furentes 670
culmina perque hominum volvantur perque deorum.
audiit exanimis trepidoque exterrita cursu
unguibus ora soror fœdans et pectora pugnis
per medios ruit, ac morientem nomine clamat:
'hoc illud, germana, fuit? me fraude petebas? 675
hoc rogus iste mihi, hoc ignes aræque parabant?
quid primum deserta querar? comitemne sororem
sprevisti moriens? eadem me ad fata vocasses,
idem ambas ferro dolor atque eadem hora tulisset.
his etiam struxi manibus patriosque vocavi 680
voce deos, sic te ut posita, crudelis, abessem?
exstinxti te meque, soror, populumque patresque
Sidonios urbemque tuam. date, vulnera lymphis
abluam et, extremus si quis super halitus errat,
ore legam.' sic fata gradus evaserat altos, 685
semianimemque sinu germanam amplexa fovebat
cum gemitu atque atros siccabat veste cruores.
illa gravis oculos conata attollere rursus
deficit; infixum stridit sub pectore vulnus.
ter sese attollens cubitoque adnixa levavit, 690
ter revoluta toro est oculisque errantibus alto
quæsivit cælo lucem ingemuitque reperta.
Tum Iuno omnipotens longum miserata dolorem
difficilisque obitus Irim demisit Olympo
quæ luctantem animam nexosque resolveret artus. 695
nam quia nec fato merita nec morte peribat,
sed misera ante diem subitoque accensa furore,
nondum illi flavum Proserpina vertice crinem
abstulerat Stygioque caput damnaverat Orco.
ergo Iris croceis per cælum roscida pennis 700
mille trahens varios adverso sole colores
devolat et supra caput astitit. 'hunc ego Diti
sacrum iussa fero teque isto corpore solvo':
sic ait et dextra crinem secat, omnis et una
dilapsus calor atque in ventos vita recessit. 705
No hay comentarios :
Publicar un comentario