domingo, 25 de septiembre de 2016

ÆNEIDOS LIBER DVODECIMVS

P. VERGILI MARONIS
(70 – 19 A.C.)

ÆNEIDOS LIBER DVODECIMVS

Turnus ut infractos adverso Marte Latinos
defecisse videt, sua nunc promissa reposci,
se signari oculis, ultro implacabilis ardet
attollitque animos. Pœnorum qualis in arvis
saucius ille gravi venantum vulnere pectus  5
tum demum movet arma leo, gaudetque comantis
excutiens cervice toros fixumque latronis
impavidus frangit telum et fremit ore cruento:
haud secus accenso gliscit violentia Turno.
tum sic adfatur regem atque ita turbidus infit:  10
'nulla mora in Turno; nihil est quod dicta retractent
ignavi Æneadæ, nec quæ pepigere recusent:
congredior. fer sacra, pater, et concipe fœdus.
aut hac Dardanium dextra sub Tartara mittam
desertorem Asiæ (sedeant spectentque Latini),  15
et solus ferro crimen commune refellam,
aut habeat victos, cedat Lavinia coniunx.'

Olli sedato respondit corde Latinus:
'o præstans animi iuvenis, quantum ipse feroci
virtute exsuperas, tanto me impensius æquum est  20
consulere atque omnis metuentem expendere casus.
sunt tibi regna patris Dauni, sunt oppida capta
multa manu, nec non aurumque animusque Latino est;
sunt aliæ innuptæ Latio et Laurentibus arvis
nec genus indecores. sine me hæc haud mollia fatu                25
sublatis aperire dolis, simul hoc animo hauri:
me natam nulli veterum sociare procorum
fas erat, idque omnes divique hominesque canebant.
victus amore tui, cognato sanguine victus
coniugis et mæstæ lacrimis, vincla omnia rupi;  30
promissam eripui genero, arma impia sumpsi.
ex illo qui me casus, quæ, Turne, sequantur
bella, vides, quantos primus patiare labores.
bis magna victi pugna vix urbe tuemur
spes Italas; recalent nostro Thybrina fluenta  35
sanguine adhuc campique ingentes ossibus albent.
quo referor totiens? quæ mentem insania mutat?
si Turno exstincto socios sum ascire paratus,
cur non incolumi potius certamina tollo?
quid consanguinei Rutuli, quid cetera dicet  40
Italia, ad mortem si te (fors dicta refutet!)
prodiderim, natam et conubia nostra petentem?
respice res bello varias, miserere parentis
longævi, quem nunc mæstum patria Ardea longe
dividit.' haudquaquam dictis violentia Turni  45
flectitur; exsuperat magis ægrescitque medendo.
ut primum fari potuit, sic institit ore:
'quam pro me curam geris, hanc precor, optime, pro me
deponas letumque sinas pro laude pacisci.
et nos tela, pater, ferrumque haud debile dextra  50
spargimus, et nostro sequitur de vulnere sanguis.
longe illi dea mater erit, quæ nube fugacem
feminea tegat et vanis sese occulat umbris.'

At regina nova pugnæ conterrita sorte
flebat et ardentem generum moritura tenebat:  55
'Turne, per has ego te lacrimas, per si quis Amatæ
tangit honos animum: spes tu nunc una, senectæ
tu requies miseræ, decus imperiumque Latini
te penes, in te omnis domus inclinata recumbit.
unum oro: desiste manum committere Teucris.  60
qui te cumque manent isto certamine casus
et me, Turne, manent; simul hæc invisa relinquam
lumina nec generum Ænean captiva videbo.'
accepit vocem lacrimis Lavinia matris
flagrantis perfusa genas, cui plurimus ignem  65
subiecit rubor et calefacta per ora cucurrit.
Indum sanguineo veluti violaverit ostro
si quis ebur, aut mixta rubent ubi lilia multa
alba rosa, talis virgo dabat ore colores.
illum turbat amor figitque in virgine vultus;  70
ardet in arma magis paucisque adfatur Amatam:
'ne, quæso, ne me lacrimis neve omine tanto
prosequere in duri certamina Martis euntem,
o mater; neque enim Turno mora libera mortis.
nuntius hæc, Idmon, Phrygio mea dicta tyranno  75
haud placitura refer. cum primum crastina cælo
puniceis invecta rotis Aurora rubebit,
non Teucros agat in Rutulos, Teucrum arma quiescant
et Rutuli; nostro dirimamus sanguine bellum,
illo quæratur coniunx Lavinia campo.'  80

Hæc ubi dicta dedit rapidusque in tecta recessit,
poscit equos gaudetque tuens ante ora frementis,
Pilumno quos ipsa decus dedit Orithyia,
qui candore nives anteirent, cursibus auras.
circumstant properi aurigæ manibusque lacessunt  85
pectora plausa cavis et colla comantia pectunt.
ipse dehinc auro squalentem alboque orichalco
circumdat loricam umeris, simul aptat habendo
ensemque clipeumque et rubræ cornua cristæ,
ensem quem Dauno ignipotens deus ipse parenti                   90
fecerat et Stygia candentem tinxerat unda.
exim quæ mediis ingenti adnixa columnæ
ædibus astabat, validam vi corripit hastam,
Actoris Aurunci spolium, quassatque trementem
vociferans: 'nunc, o numquam frustrata vocatus  95
hasta meos, nunc tempus adest: te maximus Actor,
te Turni nunc dextra gerit; da sternere corpus
loricamque manu valida lacerare revulsam
semiviri Phrygis et fœdare in pulvere crinis
vibratos calido ferro murraque madentis.'  100
his agitur furiis, totoque ardentis ab ore
scintillæ absistunt, oculis micat acribus ignis,
mugitus veluti cum prima in prœlia taurus
terrificos ciet aut irasci in cornua temptat
arboris obnixus trunco, ventosque lacessit  105
ictibus aut sparsa ad pugnam proludit harena.

Nec minus interea maternis sævus in armis
Æneas acuit Martem et se suscitat ira,
oblato gaudens componi fœdere bellum.
tum socios mæstique metum solatur Iuli  110
fata docens, regique iubet responsa Latino
certa referre viros et pacis dicere leges.

Postera vix summos spargebat lumine montis
orta dies, cum primum alto se gurgite tollunt
Solis equi lucemque elatis naribus efflant:  115
campum ad certamen magnæ sub mœnibus urbis
dimensi Rutulique viri Teucrique parabant
in medioque focos et dis communibus aras
gramineas. alii fontemque ignemque ferebant
velati limo et verbena tempora vincti.                                  120
procedit legio Ausonidum, pilataque plenis
agmina se fundunt portis. hinc Troius omnis
Tyrrhenusque ruit variis exercitus armis,
haud secus instructi ferro quam si aspera Martis
pugna vocet. nec non mediis in milibus ipsi  125
ductores auro volitant ostroque superbi,
et genus Assaraci Mnestheus et fortis Asilas
et Messapus equum domitor, Neptunia proles;
utque dato signo spatia in sua quisque recessit,
defigunt tellure hastas et scuta reclinant.  130
tum studio effusæ matres et vulgus inermum
invalidique senes turris ac tecta domorum
obsedere, alii portis sublimibus astant.

At Iuno ex summo (qui nunc Albanus habetur;
tum neque nomen erat neque honos aut gloria monti)  135
prospiciens tumulo campum aspectabat et ambas
Laurentum Troumque acies urbemque Latini.
extemplo Turni sic est adfata sororem
diva deam, stagnis quæ fluminibusque sonoris
præsidet (hunc illi rex ætheris altus honorem  140
Iuppiter erepta pro virginitate sacravit):
'nympha, decus fluviorum, animo gratissima nostro,
scis ut te cunctis unam, quæcumque Latinæ
magnanimi Iovis ingratum ascendere cubile,
prætulerim cælique libens in parte locarim:  145
disce tuum, ne me incuses, Iuturna, dolorem.
qua visa est Fortuna pati Parcæque sinebant
cedere res Latio, Turnum et tua mœnia texi;
nunc iuvenem imparibus video concurrere fatis,
Parcarumque dies et vis inimica propinquat.  150
non pugnam aspicere hanc oculis, non fœdera possum.
tu pro germano si quid præsentius audes,
perge; decet. forsan miseros meliora sequentur.'
vix ea, cum lacrimas oculis Iuturna profundit
terque quaterque manu pectus percussit honestum.  155
'non lacrimis hoc tempus' ait Saturnia Iuno:
'accelera et fratrem, si quis modus, eripe morti;
aut tu bella cie conceptumque excute fœdus.
auctor ego audendi.' sic exhortata reliquit
incertam et tristi turbatam vulnere mentis.  160

Interea reges ingenti mole Latinus
quadriiugo vehitur curru (cui tempora circum
aurati bis sex radii fulgentia cingunt,
Solis avi specimen), bigis it Turnus in albis,
bina manu lato crispans hastilia ferro.  165
hinc pater Æneas, Romanæ stirpis origo,
sidereo flagrans clipeo et cælestibus armis
et iuxta Ascanius, magnæ spes altera Romæ,
procedunt castris, puraque in veste sacerdos
sætigeri fetum suis intonsamque bidentem  170
attulit admovitque pecus flagrantibus aris.
illi ad surgentem conversi lumina solem
dant fruges manibus salsas et tempora ferro
summa notant pecudum, paterisque altaria libant.

Tum pius Æneas stricto sic ense precatur:  175
'esto nunc Sol testis et hæc mihi terra vocanti,
quam propter tantos potui perferre labores,
et pater omnipotens et tu Saturnia coniunx
(iam melior, iam, diva, precor), tuque inclute Mavors,
cuncta tuo qui bella, pater, sub numine torques;  180
fontisque fluviosque voco, quæque ætheris alti
religio et quæ cæruleo sunt numina ponto:
cesserit Ausonio si fors victoria Turno,
convenit Evandri victos discedere ad urbem,
cedet Iulus agris, nec post arma ulla rebelles  185
Æneadæ referent ferrove hæc regna lacessent.
sin nostrum adnuerit nobis victoria Martem
(ut potius reor et potius di numine firment),
non ego nec Teucris Italos parere iubebo
nec mihi regna peto: paribus se legibus ambæ  190
invictæ gentes æterna in fœdera mittant.
sacra deosque dabo; socer arma Latinus habeto,
imperium sollemne socer; mihi mœnia Teucri
constituent urbique dabit Lavinia nomen.'

Sic prior Æneas, sequitur sic deinde Latinus  195
suspiciens cælum, tenditque ad sidera dextram:
'hæc eadem, Ænea, terram, mare, sidera, iuro
Latonæque genus duplex Ianumque bifrontem,
vimque deum infernam et duri sacraria Ditis;
audiat hæc genitor qui fœdera fulmine sancit.  200
tango aras, medios ignis et numina testor:
nulla dies pacem hanc Italis nec fœdera rumpet,
quo res cumque cadent; nec me vis ulla volentem
avertet, non, si tellurem effundat in undas
diluvio miscens cælumque in Tartara solvat,  205
ut sceptrum hoc' (dextra sceptrum nam forte gerebat)
'numquam fronde levi fundet virgulta nec umbras,
cum semel in silvis imo de stirpe recisum
matre caret posuitque comas et bracchia ferro,
olim arbos, nunc artificis manus ære decoro  210
inclusit patribusque dedit gestare Latinis.'
talibus inter se firmabant fœdera dictis
conspectu in medio procerum. tum rite sacratas
in flammam iugulant pecudes et viscera vivis
eripiunt, cumulantque oneratis lancibus aras.                    215

At vero Rutulis impar ea pugna videri
iamdudum et vario misceri pectora motu,
tum magis ut propius cernunt non viribus æquos.
adiuvat incessu tacito progressus et aram
suppliciter venerans demisso lumine Turnus  220
pubentesque genæ et iuvenali in corpore pallor.
quem simul ac Iuturna soror crebrescere vidit
sermonem et vulgi variare labantia corda,
in medias acies formam adsimulata Camerti,
cui genus a proavis ingens clarumque paternæ  225
nomen erat virtutis, et ipse acerrimus armis,
in medias dat sese acies haud nescia rerum
rumoresque serit varios ac talia fatur:
'non pudet, o Rutuli, pro cunctis talibus unam
obiectare animam? numerone an viribus æqui  230
non sumus? en, omnes et Troes et Arcades hi sunt,
fatalisque manus, infensa Etruria Turno:
vix hostem, alterni si congrediamur, habemus.
ille quidem ad superos, quorum se devovet aris,
succedet fama vivusque per ora feretur;  235
nos patria amissa dominis parere superbis
cogemur, qui nunc lenti consedimus arvis.'

Talibus incensa est iuvenum sententia dictis
iam magis atque magis, serpitque per agmina murmur:
ipsi Laurentes mutati ipsique Latini.  240
qui sibi iam requiem pugnæ rebusque salutem
sperabant, nunc arma volunt fœdusque precantur
infectum et Turni sortem miserantur iniquam.
his aliud maius Iuturna adiungit et alto
dat signum cælo, quo non præsentius ullum                   245
turbavit mentes Italas monstroque fefellit.
namque volans rubra fulvus Iovis ales in æthra
litoreas agitabat avis turbamque sonantem
agminis aligeri, subito cum lapsus ad undas
cycnum excellentem pedibus rapit improbus uncis.  250
arrexere animos Itali, cunctæque volucres
convertunt clamore fugam (mirabile visu),
ætheraque obscurant pennis hostemque per auras
facta nube premunt, donec vi victus et ipso
pondere defecit prædamque ex unguibus ales  255
proiecit fluvio, penitusque in nubila fugit.

Tum vero augurium Rutuli clamore salutant
expediuntque manus, primusque Tolumnius augur
'hoc erat, hoc votis' inquit 'quod sæpe petivi.
accipio agnoscoque deos; me, me duce ferrum  260
corripite, o miseri, quos improbus advena bello
territat invalidas ut avis, et litora vestra
vi populat. petet ille fugam penitusque profundo
vela dabit. vos unanimi densete catervas
et regem vobis pugna defendite raptum.'  265
dixit, et adversos telum contorsit in hostis
procurrens; sonitum dat stridula cornus et auras
certa secat. simul hoc, simul ingens clamor et omnes
turbati cunei calefactaque corda tumultu.
hasta volans, ut forte novem pulcherrima fratrum  270
corpora constiterant contra, quos fida crearat
una tot Arcadio coniunx Tyrrhena Gylippo,
horum unum ad medium, teritur qua sutilis aluo
balteus et laterum iuncturas fibula mordet,
egregium forma iuvenem et fulgentibus armis,  275
transadigit costas fulvaque effundit harena.
at fratres, animosa phalanx accensaque luctu,
pars gladios stringunt manibus, pars missile ferrum
corripiunt cæcique ruunt. quos agmina contra
procurrunt Laurentum, hinc densi rursus inundant  280
Troes Agyllinique et pictis Arcades armis:
sic omnis amor unus habet decernere ferro.
diripuere aras, it toto turbida cælo
tempestas telorum ac ferreus ingruit imber,
craterasque focosque ferunt. fugit ipse Latinus  285
pulsatos referens infecto fœdere divos.
infrenant alii currus aut corpora saltu
subiciunt in equos et strictis ensibus adsunt.
Messapus regem regisque insigne gerentem
Tyrrhenum Aulesten, avidus confundere fœdus,  290
adverso proterret equo; ruit ille recedens
et miser oppositis a tergo involvitur aris
in caput inque umeros. at fervidus advolat hasta
Messapus teloque orantem multa trabali
desuper altus equo graviter ferit atque ita fatur:  295
'hoc habet, hæc melior magnis data victima divis.'
concurrunt Itali spoliantque calentia membra.
obvius ambustum torrem Corynæus ab ara
corripit et venienti Ebyso plagamque ferenti
occupat os flammis: olli ingens barba reluxit  300
nidoremque ambusta dedit. super ipse secutus
cæsariem læva turbati corripit hostis
impressoque genu nitens terræ applicat ipsum;
sic rigido latus ense ferit. Podalirius Alsum
pastorem primaque acie per tela ruentem  305
ense sequens nudo superimminet; ille securi
adversi frontem mediam mentumque reducta
dissicit et sparso late rigat arma cruore.
olli dura quies oculos et ferreus urget
somnus, in æternam conduntur lumina noctem.             310

At pius Æneas dextram tendebat inermem
nudato capite atque suos clamore vocabat:
'quo ruitis? quæve ista repens discordia surgit?
o cohibete iras! ictum iam fœdus et omnes
compositæ leges. mihi ius concurrere soli;  315
me sinite atque auferte metus. ego fœdera faxo
firma manu; Turnum debent hæc iam mihi sacra.'
has inter voces, media inter talia verba
ecce viro stridens alis adlapsa sagitta est,
incertum qua pulsa manu, quo turbine adacta,  320
quis tantam Rutulis laudem, casusne deusne,
attulerit; pressa est insignis gloria facti,
nec sese Æneæ iactavit vulnere quisquam.
Turnus ut Ænean cedentem ex agmine vidit
turbatosque duces, subita spe fervidus ardet;  325
poscit equos atque arma simul, saltuque superbus
emicat in currum et manibus molitur habenas.
multa virum volitans dat fortia corpora leto.
seminecis volvit multos: aut agmina curru
proterit aut raptas fugientibus ingerit hastas.  330
qualis apud gelidi cum flumina concitus Hebri
sanguineus Mavors clipeo increpat atque furentis
bella movens immittit equos, illi æquore aperto
ante Notos Zephyrumque volant, gemit ultima pulsu
Thraca pedum circumque atræ Formidinis ora  335
Iræque Insidiæque, dei comitatus, aguntur:
talis equos alacer media inter prœlia Turnus
fumantis sudore quatit, miserabile cæsis
hostibus insultans; spargit rapida ungula rores
sanguineos mixtaque cruor calcatur harena.  340
iamque neci Sthenelumque dedit Thamyrumque Pholumque,
hunc congressus et hunc, illum eminus; eminus ambo
Imbrasidas, Glaucum atque Laden, quos Imbrasus ipse
nutrierat Lycia paribusque ornaverat armis
vel conferre manum vel equo prævertere ventos.  345

Parte alia media Eumedes in prœlia fertur,
antiqui proles bello præclara Dolonis,
nomine avum referens, animo manibusque parentem,
qui quondam, castra ut Danaum speculator adiret,
ausus Pelidæ pretium sibi poscere currus;  350
illum Tydides alio pro talibus ausis
adfecit pretio nec equis aspirat Achilli.
hunc procul ut campo Turnus prospexit aperto,
ante levi iaculo longum per inane secutus
sistit equos biiugis et curru desilit atque  355
semianimi lapsoque supervenit, et pede collo
impresso dextræ mucronem extorquet et alto
fulgentem tingit iugulo atque hæc insuper addit:
'en agros et, quam bello, Troiane, petisti,
Hesperiam metire iacens: hæc præmia, qui me  360
ferro ausi temptare, ferunt, sic mœnia condunt.'
huic comitem Asbyten coniecta cuspide mittit
Chloreaque Sybarimque Daretaque Thersilochumque
et sternacis equi lapsum cervice Thymœten.
ac velut Edoni Boreæ cum spiritus alto  365
insonat Ægæo sequiturque ad litora fluctus,
qua venti incubuere, fugam dant nubila cælo:
sic Turno, quacumque viam secat, agmina cedunt
conversæque ruunt acies; fert impetus ipsum
et cristam adverso curru quatit aura volantem.  370
non tulit instantem Phegeus animisque frementem
obiecit sese ad currum et spumantia frenis
ora citatorum dextra detorsit equorum.
dum trahitur pendetque iugis, hunc lata retectum
lancea consequitur rumpitque infixa bilicem  375
loricam et summum degustat vulnere corpus.
ille tamen clipeo obiecto conversus in hostem
ibat et auxilium ducto mucrone petebat,
cum rota præcipitem et procursu concitus axis
impulit effunditque solo, Turnusque secutus  380
imam inter galeam summi thoracis et oras
abstulit ense caput truncumque reliquit harenæ.

Atque ea dum campis victor dat funera Turnus,
interea Ænean Mnestheus et fidus Achates
Ascaniusque comes castris statuere cruentum  385
alternos longa nitentem cuspide gressus.
sævit et infracta luctatur harundine telum
eripere auxilioque viam, quæ proxima, poscit:
ense secent lato vulnus telique latebram
rescindant penitus, seseque in bella remittant.  390
iamque aderat Phœbo ante alios dilectus Iapyx
Iasides, acri quondam cui captus amore
ipse suas artis, sua munera, lætus Apollo
augurium citharamque dabat celerisque sagittas.
ille, ut depositi proferret fata parentis,  395
scire potestates herbarum usumque medendi
maluit et mutas agitare inglorius artis.
stabat acerba fremens ingentem nixus in hastam
Æneas magno iuvenum et mærentis Iuli
concursu, lacrimis immobilis. ille retorto  400
Pæonium in morem senior succinctus amictu
multa manu medica Phœbique potentibus herbis
nequiquam trepidat, nequiquam spicula dextra
sollicitat prensatque tenaci forcipe ferrum.
nulla viam Fortuna regit, nihil auctor Apollo                 405
subvenit, et sævus campis magis ac magis horror
crebrescit propiusque malum est. iam pulvere cælum
stare vident: subeunt equites et spicula castris
densa cadunt mediis. it tristis ad æthera clamor
bellantum iuvenum et duro sub Marte cadentum.  410

Hic Venus indigno nati concussa dolore
dictamnum genetrix Cretæa carpit ab Ida,
puberibus caulem foliis et flore comantem
purpureo; non illa feris incognita capris
gramina, cum tergo volucres hæsere sagittæ.  415
hoc Venus obscuro faciem circumdata nimbo
detulit, hoc fusum labris splendentibus amnem
inficit occulte medicans, spargitque salubris
ambrosiæ sucos et odoriferam panaceam.
fovit ea vulnus lympha longævus Iapyx  420
ignorans, subitoque omnis de corpore fugit
quippe dolor, omnis stetit imo vulnere sanguis.
iamque secuta manum nullo cogente sagitta
excidit, atque novæ rediere in pristina vires.
'arma citi properate viro! quid statis?' Iapyx  425
conclamat primusque animos accendit in hostem.
'non hæc humanis opibus, non arte magistra
proveniunt, neque te, Ænea, mea dextera servat:
maior agit deus atque opera ad maiora remittit.'
ille avidus pugnæ suras incluserat auro  430
hinc atque hinc oditque moras hastamque coruscat.
postquam habilis lateri clipeus loricaque tergo est,
Ascanium fusis circum complectitur armis
summaque per galeam delibans oscula fatur:
'disce, puer, virtutem ex me verumque laborem,             435
fortunam ex aliis. nunc te mea dextera bello
defensum dabit et magna inter præmia ducet.
tu facito, mox cum matura adoleverit ætas,
sis memor et te animo repetentem exempla tuorum
et pater Æneas et avunculus excitet Hector.'  440

Hæc ubi dicta dedit, portis sese extulit ingens
telum immane manu quatiens; simul agmine denso
Antheusque Mnestheusque ruunt, omnisque relictis
turba fluit castris. tum cæco pulvere campus
miscetur pulsuque pedum tremit excita tellus.  445
vidit ab adverso venientis aggere Turnus,
videre Ausonii, gelidusque per ima cucurrit
ossa tremor; prima ante omnis Iuturna Latinos
audiit agnovitque sonum et tremefacta refugit.
ille volat campoque atrum rapit agmen aperto.  450
qualis ubi ad terras abrupto sidere nimbus
it mare per medium (miseris, heu, præscia longe
horrescunt corda agricolis: dabit ille ruinas
arboribus stragemque satis, ruet omnia late),
ante volant sonitumque ferunt ad litora venti:  455
talis in adversos ductor Rhœteius hostis
agmen agit, densi cuneis se quisque coactis
adglomerant. ferit ense gravem Thymbræus Osirim,
Arcetium Mnestheus, Epulonem obtruncat Achates
Ufentemque Gyas; cadit ipse Tolumnius augur,  460
primus in adversos telum qui torserat hostis.
tollitur in cælum clamor, versique vicissim
pulverulenta fuga Rutuli dant terga per agros.
ipse neque aversos dignatur sternere morti
nec pede congressos æquo nec tela ferentis  465
insequitur: solum densa in caligine Turnum
vestigat lustrans, solum in certamina poscit.

Hoc concussa metu mentem Iuturna virago
aurigam Turni media inter lora Metiscum
excutit et longe lapsum temone reliquit;  470
ipsa subit manibusque undantis flectit habenas
cuncta gerens, vocemque et corpus et arma Metisci.
nigra velut magnas domini cum divitis ædes
pervolat et pennis alta atria lustrat hirundo
pabula parva legens nidisque loquacibus escas,  475
et nunc porticibus vacuis, nunc umida circum
stagna sonat: similis medios Iuturna per hostis
fertur equis rapidoque volans obit omnia curru,
iamque hic germanum iamque hic ostentat ovantem
nec conferre manum patitur, volat avia longe.  480
haud minus Æneas tortos legit obvius orbis,
vestigatque virum et disiecta per agmina magna
voce vocat. quotiens oculos coniecit in hostem
alipedumque fugam cursu temptavit equorum,
aversos totiens currus Iuturna retorsit.  485
heu, quid agat? vario nequiquam fluctuat æstu,
diversæque vocant animum in contraria curæ.
huic Messapus, uti læva duo forte gerebat
lenta, levis cursu, præfixa hastilia ferro,
horum unum certo contorquens derigit ictu.  490
substitit Æneas et se collegit in arma
poplite subsidens; apicem tamen incita summum
hasta tulit summasque excussit vertice cristas.
tum vero adsurgunt iræ, insidiisque subactus,
diversos ubi sensit equos currumque referri,  495
multa Iovem et læsi testatus fœderis aras
iam tandem invadit medios et Marte secundo
terribilis sævam nullo discrimine cædem
suscitat, irarumque omnis effundit habenas.

Quis mihi nunc tot acerba deus, quis carmine cædes  500
diversas obitumque ducum, quos æquore toto
inque vicem nunc Turnus agit, nunc Troius heros,
expediat? tanton placuit concurrere motu,
Iuppiter, æterna gentis in pace futuras?
Æneas Rutulum Sucronem (ea prima ruentis  505
pugna loco statuit Teucros) haud multa morantem
excipit in latus et, qua fata celerrima, crudum
transadigit costas et cratis pectoris ensem.
Turnus equo deiectum Amycum fratremque Dioren,
congressus pedes, hunc venientem cuspide longa,  510
hunc mucrone ferit, curruque abscisa duorum
suspendit capita et rorantia sanguine portat.
ille Talon Tanaimque neci fortemque Cethegum,
tris uno congressu, et mæstum mittit Oniten,
nomen Echionium matrisque genus Peridiæ;  515
hic fratres Lycia missos et Apollinis agris
et iuvenem exosum nequiquam bella Menœten,
Arcada, piscosæ cui circum flumina Lernæ
ars fuerat pauperque domus nec nota potentum
munera, conductaque pater tellure serebat.  520
ac velut immissi diversis partibus ignes
arentem in silvam et virgulta sonantia lauro,
aut ubi decursu rapido de montibus altis
dant sonitum spumosi amnes et in æquora currunt
quisque suum populatus iter: non segnius ambo  525
Æneas Turnusque ruunt per prœlia; nunc, nunc
fluctuat ira intus, rumpuntur nescia vinci
pectora, nunc totis in vulnera viribus itur.

Murranum hic, atavos et avorum antiqua sonantem
nomina per regesque actum genus omne Latinos,  530
præcipitem scopulo atque ingentis turbine saxi
excutit effunditque solo; hunc lora et iuga subter
provolvere rotæ, crebro super ungula pulsu
incita nec domini memorum proculcat equorum.
ille ruenti Hyllo animisque immane frementi  535
occurrit telumque aurata ad tempora torquet:
olli per galeam fixo stetit hasta cerebro.
dextera nec tua te, Graium fortissime Cretheu,
eripuit Turno, nec di texere Cupencum
Ænea veniente sui: dedit obvia ferro  540
pectora, nec misero clipei mora profuit ærei.
te quoque Laurentes viderunt, Æole, campi
oppetere et late terram consternere tergo.
occidis, Argivæ quem non potuere phalanges
sternere nec Priami regnorum eversor Achilles;  545
hic tibi mortis erant metæ, domus alta sub Ida,
Lyrnesi domus alta, solo Laurente sepulcrum.
totæ adeo conversæ acies omnesque Latini,
omnes Dardanidæ, Mnestheus acerque Serestus
et Messapus equum domitor et fortis Asilas  550
Tuscorumque phalanx Evandrique Arcades alæ,
pro se quisque viri summa nituntur opum vi;
nec mora nec requies, vasto certamine tendunt.

Hic mentem Æneæ genetrix pulcherrima misit
iret ut ad muros urbique adverteret agmen  555
ocius et subita turbaret clade Latinos.
ille ut vestigans diversa per agmina Turnum
huc atque huc acies circumtulit, aspicit urbem
immunem tanti belli atque impune quietam.
continuo pugnæ accendit maioris imago:  560
Mnesthea Sergestumque vocat fortemque Serestum
ductores, tumulumque capit quo cetera Teucrum
concurrit legio, nec scuta aut spicula densi
deponunt. celso medius stans aggere fatur:
'ne qua meis esto dictis mora, Iuppiter hac stat,  565
neu quis ob inceptum subitum mihi segnior ito.
urbem hodie, causam belli, regna ipsa Latini,
ni frenum accipere et victi parere fatentur,
eruam et æqua solo fumantia culmina ponam.
scilicet exspectem libeat dum prœlia Turno  570
nostra pati rursusque velit concurrere victus?
hoc caput, o cives, hæc belli summa nefandi.
ferte faces propere fœdusque reposcite flammis.'
dixerat, atque animis pariter certantibus omnes
dant cuneum densaque ad muros mole feruntur;  575
scalæ improviso subitusque apparuit ignis.
discurrunt alii ad portas primosque trucidant,
ferrum alii torquent et obumbrant æthera telis.
ipse inter primos dextram sub mœnia tendit
Æneas, magnaque incusat voce Latinum  580
testaturque deos iterum se ad prœlia cogi,
bis iam Italos hostis, hæc altera fœdera rumpi.
exoritur trepidos inter discordia civis:
urbem alii reserare iubent et pandere portas
Dardanidis ipsumque trahunt in mœnia regem;  585
arma ferunt alii et pergunt defendere muros,
inclusas ut cum latebroso in pumice pastor
vestigavit apes fumoque implevit amaro;
illæ intus trepidæ rerum per cerea castra
discurrunt magnisque acuunt stridoribus iras;  590
volvitur ater odor tectis, tum murmure cæco
intus saxa sonant, vacuas it fumus ad auras.

Accidit hæc fessis etiam fortuna Latinis,
quæ totam luctu concussit funditus urbem.
regina ut tectis venientem prospicit hostem,  595
incessi muros, ignis ad tecta volare,
nusquam acies contra Rutulas, nulla agmina Turni,
infelix pugnæ iuvenem in certamine credit
exstinctum et subito mentem turbata dolore
se causam clamat crimenque caputque malorum,  600
multaque per mæstum demens effata furorem
purpureos moritura manu discindit amictus
et nodum informis leti trabe nectit ab alta.
quam cladem miseræ postquam accepere Latinæ,
filia prima manu flavos Lavinia crinis  605
et roseas laniata genas, tum cetera circum
turba furit, resonant late plangoribus ædes.
hinc totam infelix vulgatur fama per urbem:
demittunt mentes, it scissa veste Latinus
coniugis attonitus fatis urbisque ruina,  610
canitiem immundo perfusam pulvere 
[=XI 471]
[=XI 472]
Interea extremo bellator in æquore Turnus  614
palantis sequitur paucos iam segnior atque
iam minus atque minus successu lætus equorum.
attulit hunc illi cæcis terroribus aura
commixtum clamorem, arrectasque impulit auris
confusæ sonus urbis et inlætabile murmur.
'ei mihi! quid tanto turbantur mœnia luctu?  620
quisve ruit tantus diversa clamor ab urbe?'
sic ait, adductisque amens subsistit habenis.
atque huic, in faciem soror ut conversa Metisci
aurigæ currumque et equos et lora regebat,
talibus occurrit dictis: 'hac, Turne, sequamur  625
Troiugenas, qua prima viam victoria pandit;
sunt alii qui tecta manu defendere possint.
ingruit Æneas Italis et prœlia miscet,
et nos sæva manu mittamus funera Teucris.
nec numero inferior pugnæ neque honore recedes.'  630
Turnus ad hæc:
'o soror, et dudum agnovi, cum prima per artem
fœdera turbasti teque hæc in bella dedisti,
et nunc nequiquam fallis dea. sed quis Olympo
demissam tantos volvit te ferre labores?  635
an fratris miseri letum ut crudele videres?
nam quid ago? aut quæ iam spondet Fortuna salutem?
vidi oculos ante ipse meos me voce vocantem
Murranum, quo non superat mihi carior alter,
oppetere ingentem atque ingenti vulnere victum.  640
occidit infelix ne nostrum dedecus Ufens
aspiceret; Teucri potiuntur corpore et armis.
exscindine domos (id rebus defuit unum)
perpetiar, dextra nec Drancis dicta refellam?
terga dabo et Turnum fugientem hæc terra videbit?  645
usque adeone mori miserum est? vos o mihi, Manes,
este boni, quoniam superis aversa voluntas.
sancta ad vos anima atque istius inscia culpæ
descendam magnorum haud umquam indignus avorum.'

Vix ea fatus erat: medios volat ecce per hostis  650
vectus equo spumante Saces, adversa sagitta
saucius ora, ruitque implorans nomine Turnum:
'Turne, in te suprema salus, miserere tuorum.
fulminat Æneas armis summasque minatur
deiecturum arces Italum excidioque daturum,  655
iamque faces ad tecta volant. in te ora Latini,
in te oculos referunt; mussat rex ipse Latinus
quos generos vocet aut quæ sese ad fœdera flectat.
præterea regina, tui fidissima, dextra
occidit ipsa sua lucemque exterrita fugit.  660
soli pro portis Messapus et acer Atinas
sustentant acies. circum hos utrimque phalanges
stant densæ strictisque seges mucronibus horret
ferrea; tu currum deserto in gramine versas.'
obstipuit varia confusus imagine rerum  665
Turnus et obtutu tacito stetit; æstuat ingens
uno in corde pudor mixtoque insania luctu
et furiis agitatus amor et conscia virtus.
ut primum discussæ umbræ et lux reddita menti,
ardentis oculorum orbis ad mœnia torsit  670
turbidus eque rotis magnam respexit ad urbem.

Ecce autem flammis inter tabulata volutus
ad cælum undabat vertex turrimque tenebat,
turrim compactis trabibus quam eduxerat ipse
subdideratque rotas pontisque instraverat altos.  675
'iam iam fata, soror, superant, absiste morari;
quo deus et quo dura vocat Fortuna sequamur.
stat conferre manum Æneæ, stat, quidquid acerbi est,
morte pati, neque me indecorem, germana, videbis
amplius. hunc, oro, sine me furere ante furorem.'  680
dixit, et e curru saltum dedit ocius arvis
perque hostis, per tela ruit mæstamque sororem
deserit ac rapido cursu media agmina rumpit.
ac veluti montis saxum de vertice præceps
cum ruit avulsum vento, seu turbidus imber  685
proluit aut annis soluit sublapsa vetustas;
fertur in abruptum magno mons improbus actu
exsultatque solo, silvas armenta virosque
involvens secum: disiecta per agmina Turnus
sic urbis ruit ad muros, ubi plurima fuso  690
sanguine terra madet striduntque hastilibus auræ,
significatque manu et magno simul incipit ore:
'parcite iam, Rutuli, et vos tela inhibete, Latini.
quæcumque est fortuna, mea est; me verius unum
pro vobis fœdus luere et decernere ferro.'  695
discessere omnes medii spatiumque dedere.

At pater Æneas audito nomine Turni
deserit et muros et summas deserit arces
præcipitatque moras omnis, opera omnia rumpit
lætitia exsultans horrendumque intonat armis:  700
quantus Athos aut quantus Eryx aut ipse coruscis
cum fremit ilicibus quantus gaudetque nivali
vertice se attollens pater Appenninus ad auras.
iam vero et Rutuli certatim et Troes et omnes
convertere oculos Itali, quique alta tenebant  705
mœnia quique imos pulsabant ariete muros,
armaque deposuere umeris. stupet ipse Latinus
ingentis, genitos diversis partibus orbis,
inter se coiisse viros et cernere ferro.
atque illi, ut vacuo patuerunt æquore campi,  710
procursu rapido coniectis eminus hastis
invadunt Martem clipeis atque ære sonoro.
dat gemitum tellus; tum crebros ensibus ictus
congeminant, fors et virtus miscetur in unum.
ac velut ingenti Sila summove Taburno  715
cum duo conversis inimica in prœlia tauri
frontibus incurrunt, pavidi cessere magistri,
stat pecus omne metu mutum, mussantque iuvencæ
quis nemori imperitet, quem tota armenta sequantur;
illi inter sese multa vi vulnera miscent  720
cornuaque obnixi infigunt et sanguine largo
colla armosque lavant, gemitu nemus omne remugit:
non aliter Tros Æneas et Daunius heros
concurrunt clipeis, ingens fragor æthera complet.
Iuppiter ipse duas æquato examine lances  725
sustinet et fata imponit diversa duorum,
quem damnet labor et quo vergat pondere letum.

Emicat hic impune putans et corpore toto
alte sublatum consurgit Turnus in ensem
et ferit; exclamant Troes trepidique Latini,  730
arrectæque amborum acies. at perfidus ensis
frangitur in medioque ardentem deserit ictu,
ni fuga subsidio subeat. fugit ocior Euro
ut capulum ignotum dextramque aspexit inermem.
fama est præcipitem, cum prima in prœlia iunctos  735
conscendebat equos, patrio mucrone relicto,
dum trepidat, ferrum aurigæ rapuisse Metisci;
idque diu, dum terga dabant palantia Teucri,
suffecit; postquam arma dei ad Volcania ventum est,
mortalis mucro glacies ceu futtilis ictu  740
dissiluit, fulva resplendent fragmina harena.
ergo amens diversa fuga petit æquora Turnus
et nunc huc, inde huc incertos implicat orbis;
undique enim densa Teucri inclusere corona
atque hinc vasta palus, hinc ardua mœnia cingunt.  745

Nec minus Æneas, quamquam tardata sagitta
interdum genua impediunt cursumque recusant,
insequitur trepidique pedem pede fervidus urget:
inclusum veluti si quando flumine nactus
cervum aut puniceæ sæptum formidine pennæ  750
venator cursu canis et latratibus instat;
ille autem insidiis et ripa territus alta
mille fugit refugitque vias, at vividus Umber
hæret hians, iam iamque tenet similisque tenenti
increpuit malis morsuque elusus inani est;  755
tum vero exoritur clamor ripæque lacusque
responsant circa et cælum tonat omne tumultu.
ille simul fugiens Rutulos simul increpat omnis
nomine quemque vocans notumque efflagitat ensem.
Æneas mortem contra præsensque minatur  760
exitium, si quisquam adeat, terretque trementis
excisurum urbem minitans et saucius instat.
quinque orbis explent cursu totidemque retexunt
huc illuc; neque enim levia aut ludicra petuntur
præmia, sed Turni de vita et sanguine certant.  765

Forte sacer Fauno foliis oleaster amaris
hic steterat, nautis olim venerabile lignum,
servati ex undis ubi figere dona solebant
Laurenti divo et votas suspendere vestis;
sed stirpem Teucri nullo discrimine sacrum  770
sustulerant, puro ut possent concurrere campo.
hic hasta Æneæ stabat, huc impetus illam
detulerat fixam et lenta radice tenebat.
incubuit volvitque manu convellere ferrum
Dardanides, teloque sequi quem prendere cursu  775
non poterat. tum vero amens formidine Turnus
'Faune, precor, miserere' inquit 'tuque optima ferrum
Terra tene, colui vestros si semper honores,
quos contra Æneadæ bello fecere profanos.'
dixit, opemque dei non cassa in vota vocavit.  780
namque diu luctans lentoque in stirpe moratus
viribus haud ullis valuit discludere morsus
roboris Æneas. dum nititur acer et instat,
rursus in aurigæ faciem mutata Metisci
procurrit fratrique ensem dea Daunia reddit.  785
quod Venus audaci nymphæ indignata licere
accessit telumque alta ab radice revellit.
olli sublimes armis animisque refecti,
hic gladio fidens, hic acer et arduus hasta,
adsistunt contra certamina Martis anheli.  790

Iunonem interea rex omnipotentis Olympi
adloquitur fulva pugnas de nube tuentem:
'quæ iam finis erit, coniunx? quid denique restat?
indigetem Ænean scis ipsa et scire fateris
deberi cælo fatisque ad sidera tolli.  795
quid struis? aut qua spe gelidis in nubibus hæres?
mortalin decuit violari vulnere divum?
aut ensem (quid enim sine te Iuturna valeret?)
ereptum reddi Turno et vim crescere victis?
desine iam tandem precibusque inflectere nostris,  800
ni te tantus edit tacitam dolor et mihi curæ
sæpe tuo dulci tristes ex ore recursent.
ventum ad supremum est. terris agitare vel undis
Troianos potuisti, infandum accendere bellum,
deformare domum et luctu miscere hymenæos:  805
ulterius temptare veto.' sic Iuppiter orsus;
sic dea summisso contra Saturnia vultu:
'ista quidem quia nota mihi tua, magne, voluntas,
Iuppiter, et Turnum et terras invita reliqui;
nec tu me æria solam nunc sede videres  810
digna indigna pati, sed flammis cincta sub ipsa
starem acie traheremque inimica in prœlia Teucros.
Iuturnam misero (fateor) succurrere fratri
suasi et pro vita maiora audere probavi,
non ut tela tamen, non ut contenderet arcum;  815
adiuro Stygii caput implacabile fontis,
una superstitio superis quæ reddita divis.
et nunc cedo equidem pugnasque exosa relinquo.
illud te, nulla fati quod lege tenetur,
pro Latio obtestor, pro maiestate tuorum:  820
cum iam conubiis pacem felicibus (esto)
component, cum iam leges et fœdera iungent,
ne vetus indigenas nomen mutare Latinos
neu Troas fieri iubeas Teucrosque vocari
aut vocem mutare viros aut vertere vestem.  825
sit Latium, sint Albani per sæcula reges,
sit Romana potens Itala virtute propago:
occidit, occideritque sinas cum nomine Troia.'
olli subridens hominum rerumque repertor:
'es germana Iovis Saturnique altera proles,  830
irarum tantos volvis sub pectore fluctus.
verum age et inceptum frustra summitte furorem:
do quod vis, et me victusque volensque remitto.
sermonem Ausonii patrium moresque tenebunt,
utque est nomen erit; commixti corpore tantum  835
subsident Teucri. morem ritusque sacrorum
adiciam faciamque omnis uno ore Latinos.
hinc genus Ausonio mixtum quod sanguine surget,
supra homines, supra ire deos pietate videbis,
nec gens ulla tuos æque celebrabit honores.'  840
adnuit his Iuno et mentem lætata retorsit;
interea excedit cælo nubemque relinquit.

His actis aliud genitor secum ipse volutat
Iuturnamque parat fratris dimittere ab armis.
dicuntur geminæ pestes cognomine Diræ,  845
quas et Tartaream Nox intempesta Megæram
uno eodemque tulit partu, paribusque revinxit
serpentum spiris ventosasque addidit alas.
hæ Iovis ad solium sævique in limine regis
apparent acuuntque metum mortalibus ægris,  850
si quando letum horrificum morbosque deum rex
molitur, meritas aut bello territat urbes.
harum unam celerem demisit ab æthere summo
Iuppiter inque omen Iuturnæ occurrere iussit:
illa volat celerique ad terram turbine fertur.  855
non secus ac nervo per nubem impulsa sagitta,
armatam sævi Parthus quam felle veneni,
Parthus sive Cydon, telum immedicabile, torsit,
stridens et celeris incognita transilit umbras:
talis se sata Nocte tulit terrasque petivit.  860
postquam acies videt Iliacas atque agmina Turni,
alitis in parvæ subitam collecta figuram,
quæ quondam in bustis aut culminibus desertis
nocte sedens serum canit importuna per umbras—
hanc versa in faciem Turni se pestis ob ora  865
fertque refertque sonans clipeumque everberat alis.
illi membra novus soluit formidine torpor,
arrectæque horrore comæ et vox faucibus hæsit.

At procul ut Diræ stridorem agnovit et alas,
infelix crinis scindit Iuturna solutos  870
unguibus ora soror fœdans et pectora pugnis:
'quid nunc te tua, Turne, potest germana iuvare?
aut quid iam duræ superat mihi? qua tibi lucem
arte morer? talin possum me opponere monstro?
iam iam linquo acies. ne me terrete timentem,  875
obscenæ volucres: alarum verbera nosco
letalemque sonum, nec fallunt iussa superba
magnanimi Iovis. hæc pro virginitate reponit?
quo vitam dedit æternam? cur mortis adempta est
condicio? possem tantos finire dolores  880
nunc certe, et misero fratri comes ire per umbras!
immortalis ego? aut quicquam mihi dulce meorum
te sine, frater, erit? o quæ satis ima dehiscat
terra mihi, Manisque deam demittat ad imos?'
tantum effata caput glauco contexit amictu  885
multa gemens et se fluvio dea condidit alto.

Æneas instat contra telumque coruscat
ingens arboreum, et sævo sic pectore fatur:
'quæ nunc deinde mora est? aut quid iam, Turne, retractas?
non cursu, sævis certandum est comminus armis.         890
verte omnis tete in facies et contrahe quidquid
sive animis sive arte vales; opta ardua pennis
astra sequi clausumque cava te condere terra.'
ille caput quassans: 'non me tua fervida terrent
dicta, ferox; di me terrent et Iuppiter hostis.'  895
nec plura effatus saxum circumspicit ingens,
saxum antiquum ingens, campo quod forte iacebat,
limes agro positus litem ut discerneret arvis.
vix illum lecti bis sex cervice subirent,
qualia nunc hominum producit corpora tellus;  900
ille manu raptum trepida torquebat in hostem
altior insurgens et cursu concitus heros.
sed neque currentem se nec cognoscit euntem
tollentemve manu saxumve immane moventem;
genua labant, gelidus concrevit frigore sanguis.  905
tum lapis ipse viri vacuum per inane volutus
nec spatium evasit totum neque pertulit ictum.
ac velut in somnis, oculos ubi languida pressit
nocte quies, nequiquam avidos extendere cursus
velle videmur et in mediis conatibus ægri  910
succidimus; non lingua valet, non corpore notæ
sufficiunt vires nec vox aut verba sequuntur:
sic Turno, quacumque viam virtute petivit,
successum dea dira negat. tum pectore sensus
vertuntur varii; Rutulos aspectat et urbem  915
cunctaturque metu letumque instare tremescit,
nec quo se eripiat, nec qua vi tendat in hostem,
nec currus usquam videt aurigamve sororem.

Cunctanti telum Æneas fatale coruscat,
sortitus fortunam oculis, et corpore toto  920
eminus intorquet. murali concita numquam
tormento sic saxa fremunt nec fulmine tanti
dissultant crepitus. volat atri turbinis instar
exitium dirum hasta ferens orasque recludit
loricæ et clipei extremos septemplicis orbis;  925
per medium stridens transit femur. incidit ictus
ingens ad terram duplicato poplite Turnus.
consurgunt gemitu Rutuli totusque remugit
mons circum et vocem late nemora alta remittunt.
ille humilis supplex oculos dextramque precantem  930
protendens 'equidem merui nec deprecor' inquit;
'utere sorte tua. miseri te si qua parentis
tangere cura potest, oro (fuit et tibi talis
Anchises genitor) Dauni miserere senectæ
et me, seu corpus spoliatum lumine mavis,  935
redde meis. vicisti et victum tendere palmas
Ausonii videre; tua est Lavinia coniunx,
ulterius ne tende odiis.' stetit acer in armis
Æneas volvens oculos dextramque repressit;
et iam iamque magis cunctantem flectere sermo         940
cœperat, infelix umero cum apparuit alto
balteus et notis fulserunt cingula bullis
Pallantis pueri, victum quem vulnere Turnus
straverat atque umeris inimicum insigne gerebat.
ille, oculis postquam sævi monimenta doloris  945
exuviasque hausit, furiis accensus et ira
terribilis: 'tune hinc spoliis indute meorum
eripiare mihi? Pallas te hoc vulnere, Pallas
immolat et pœnam scelerato ex sanguine sumit.'
hoc dicens ferrum adverso sub pectore condit  950
fervidus; ast illi solvuntur frigore membra
vitaque cum gemitu fugit indignata sub umbras.

No hay comentarios :

Publicar un comentario