domingo, 25 de septiembre de 2016

ÆNEIDOS LIBER VNDECIMVS

P. VERGILI MARONIS
(70 – 19 A.C.)

ÆNEIDOS LIBER VNDECIMVS

Oceanum interea surgens Aurora reliquit:
Æneas, quamquam et sociis dare tempus humandis
præcipitant curæ turbataque funere mens est,
vota deum primo victor solvebat Eoo.
ingentem quercum decisis undique ramis 5
constituit tumulo fulgentiaque induit arma,
Mezenti ducis exuvias, tibi magne tropæum
bellipotens; aptat rorantis sanguine cristas
telaque trunca viri, et bis sex thoraca petitum
perfossumque locis, clipeumque ex ære sinistræ 10
subligat atque ensem collo suspendit eburnum.
tum socios (namque omnis eum stipata tegebat
turba ducum) sic incipiens hortatur ovantis:
'maxima res effecta, viri; timor omnis abesto,
quod superest; hæc sunt spolia et de rege superbo 15
primitiæ manibusque meis Mezentius hic est.
nunc iter ad regem nobis murosque Latinos.
arma parate, animis et spe præsumite bellum,
ne qua mora ignaros, ubi primum vellere signa
adnuerint superi pubemque educere castris, 20
impediat segnisve metu sententia tardet.
interea socios inhumataque corpora terræ
mandemus, qui solus honos Acheronte sub imo est.
ite,' ait 'egregias animas, quæ sanguine nobis
hanc patriam peperere suo, decorate supremis 25
muneribus, mæstamque Evandri primus ad urbem
mittatur Pallas, quem non virtutis egentem
abstulit atra dies et funere mersit acerbo.'

Sic ait inlacrimans, recipitque ad limina gressum
corpus ubi exanimi positum Pallantis Acœtes 30
servabat senior, qui Parrhasio Evandro
armiger ante fuit, sed non felicibus æque
tum comes auspiciis caro datus ibat alumno.
circum omnis famulumque manus Troianaque turba
et mæstum Iliades crinem de more solutæ. 35
ut vero Æneas foribus sese intulit altis
ingentem gemitum tunsis ad sidera tollunt
pectoribus, mæstoque immugit regia luctu.
ipse caput nivei fultum Pallantis et ora
ut vidit levique patens in pectore vulnus 40
cuspidis Ausoniæ, lacrimis ita fatur obortis:
'tene,' inquit 'miserande puer, cum læta veniret,
invidit Fortuna mihi, ne regna videres
nostra neque ad sedes victor veherere paternas?
non hæc Evandro de te promissa parenti 45
discedens dederam, cum me complexus euntem
mitteret in magnum imperium metuensque moneret
acris esse viros, cum dura prœlia gente.
et nunc ille quidem spe multum captus inani
fors et vota facit cumulatque altaria donis, 50
nos iuvenem exanimum et nil iam cælestibus ullis
debentem vano mæsti comitamur honore.
infelix, nati funus crudele videbis!
hi nostri reditus exspectatique triumphi?
hæc mea magna fides? at non, Evandre, pudendis 55
vulneribus pulsum aspicies, nec sospite dirum
optabis nato funus pater. ei mihi quantum
præsidium, Ausonia, et quantum tu perdis, Iule!'

Hæc ubi deflevit, tolli miserabile corpus
imperat, et toto lectos ex agmine mittit 60
mille viros qui supremum comitentur honorem
intersintque patris lacrimis, solacia luctus
exigua ingentis, misero sed debita patri.
haud segnes alii cratis et molle feretrum
arbuteis texunt virgis et vimine querno 65
exstructosque toros obtentu frondis inumbrant.
hic iuvenem agresti sublimem stramine ponunt:
qualem virgineo demessum pollice florem
seu mollis violæ seu languentis hyacinthi,
cui neque fulgor adhuc nec dum sua forma recessit, 70
non iam mater alit tellus virisque ministrat.
tum geminas vestis auroque ostroque rigentis
extulit Æneas, quas illi læta laborum
ipsa suis quondam manibus Sidonia Dido
fecerat et tenui telas discreverat auro. 75
harum unam iuveni supremum mæstus honorem
induit arsurasque comas obnubit amictu,
multaque præterea Laurentis præmia pugnæ
aggerat et longo prædam iubet ordine duci;
addit equos et tela quibus spoliaverat hostem. 80
vinxerat et post terga manus, quos mitteret umbris
inferias, cæso sparsurus sanguine flammas,
indutosque iubet truncos hostilibus armis
ipsos ferre duces inimicaque nomina figi.
ducitur infelix ævo confectus Acœtes, 85
pectora nunc fœdans pugnis, nunc unguibus ora,
sternitur et toto proiectus corpore terræ;
ducunt et Rutulo perfusos sanguine currus.
post bellator equus positis insignibus Æthon
it lacrimans guttisque umectat grandibus ora. 90
hastam alii galeamque ferunt, nam cetera Turnus
victor habet. tum mæsta phalanx Teucrique sequuntur
Tyrrhenique omnes et versis Arcades armis.
postquam omnis longe comitum præcesserat ordo,
substitit Æneas gemituque hæc addidit alto: 95
'nos alias hinc ad lacrimas eadem horrida belli
fata vocant: salve æternum mihi, maxime Palla,
æternumque vale.' nec plura effatus ad altos
tendebat muros gressumque in castra ferebat.

Iamque oratores aderant ex urbe Latina 100
velati ramis oleæ veniamque rogantes:
corpora, per campos ferro quæ fusa iacebant,
redderet ac tumulo sineret succedere terræ;
nullum cum victis certamen et æthere cassis;
parceret hospitibus quondam socerisque vocatis. 105
quos bonus Æneas haud aspernanda precantis
prosequitur venia et verbis hæc insuper addit:
'quænam vos tanto fortuna indigna, Latini,
implicuit bello, qui nos fugiatis amicos?
pacem me exanimis et Martis sorte peremptis 110
oratis? equidem et vivis concedere vellem.
nec veni, nisi fata locum sedemque dedissent,
nec bellum cum gente gero; rex nostra reliquit
hospitia et Turni potius se credidit armis.
æquius huic Turnum fuerat se opponere morti. 115
si bellum finire manu, si pellere Teucros
apparat, his mecum decuit concurrere telis:
vixet cui vitam deus aut sua dextra dedisset.
nunc ite et miseris supponite civibus ignem.'
dixerat Æneas. illi obstipuere silentes 120
conversique oculos inter se atque ora tenebant.

Tum senior semperque odiis et crimine Drances
infensus iuveni Turno sic ore vicissim
orsa refert: 'o fama ingens, ingentior armis,
vir Troiane, quibus cælo te laudibus æquem? 125
iustitiæne prius mirer belline laborum?
nos vero hæc patriam grati referemus ad urbem
et te, si qua viam dederit Fortuna, Latino
iungemus regi. quærat sibi fœdera Turnus.
quin et fatalis murorum attollere moles 130
saxaque subvectare umeris Troiana iuvabit.'
dixerat hæc unoque omnes eadem ore fremebant.
bis senos pepigere dies, et pace sequestra
per silvas Teucri mixtique impune Latini
erravere iugis. ferro sonat alta bipenni 135
fraxinus, evertunt actas ad sidera pinus,
robora nec cuneis et olentem scindere cedrum
nec plaustris cessant vectare gementibus ornos.

Et iam Fama volans, tanti prænuntia luctus,
Evandrum Evandrique domos et mœnia replet, 140
quæ modo victorem Latio Pallanta ferebat.
Arcades ad portas ruere et de more vetusto
funereas rapuere faces; lucet via longo
ordine flammarum et late discriminat agros.
contra turba Phrygum veniens plangentia iungit 145
agmina. quæ postquam matres succedere tectis
viderunt, mæstam incendunt clamoribus urbem.
at non Evandrum potis est vis ulla tenere,
sed venit in medios. feretro Pallante reposto
procubuit super atque hæret lacrimansque gemensque, 150
et via vix tandem voci laxata dolore est:
'non hæc, o Palla, dederas promissa parenti,
cautius ut sævo velles te credere Marti.
haud ignarus eram quantum nova gloria in armis
et prædulce decus primo certamine posset. 155
primitiæ iuvenis miseræ bellique propinqui
dura rudimenta, et nulli exaudita deorum
vota precesque meæ! tuque, o sanctissima coniunx,
felix morte tua neque in hunc servata dolorem!
contra ego vivendo vici mea fata, superstes 160
restarem ut genitor. Troum socia arma secutum
obruerent Rutuli telis! animam ipse dedissem
atque hæc pompa domum me, non Pallanta, referret!
nec vos arguerim, Teucri, nec fœdera nec quas
iunximus hospitio dextras: sors ista senectæ 165
debita erat nostræ. quod si immatura manebat
mors gnatum, cæsis Volscorum milibus ante
ducentem in Latium Teucros cecidisse iuvabit.
quin ego non alio digner te funere, Palla,
quam pius Æneas et quam magni Phryges et quam 170
Tyrrhenique duces, Tyrrhenum exercitus omnis.
magna tropæa ferunt quos dat tua dextera leto;
tu quoque nunc stares immanis truncus in arvis,
esset par ætas et idem si robur ab annis,
Turne. sed infelix Teucros quid demoror armis? 175
vadite et hæc memores regi mandata referte:
quod vitam moror invisam Pallante perempto
dextera causa tua est, Turnum gnatoque patrique
quam debere vides. meritis vacat hic tibi solus
fortunæque locus. non vitæ gaudia quæro, 180
nec fas, sed gnato manis perferre sub imos.'

Aurora interea miseris mortalibus almam
extulerat lucem referens opera atque labores:
iam pater Æneas, iam curvo in litore Tarchon
constituere pyras. huc corpora quisque suorum 185
more tulere patrum, subiectisque ignibus atris
conditur in tenebras altum caligine cælum.
ter circum accensos cincti fulgentibus armis
decurrere rogos, ter mæstum funeris ignem
lustravere in equis ululatusque ore dedere. 190
spargitur et tellus lacrimis, sparguntur et arma,
it cælo clamorque virum clangorque tubarum.
hic alii spolia occisis derepta Latinis
coniciunt igni, galeas ensisque decoros
frenaque ferventisque rotas; pars munera nota, 195
ipsorum clipeos et non felicia tela.
multa boum circa mactantur corpora Morti,
sætigerosque sues raptasque ex omnibus agris
in flammam iugulant pecudes. tum litore toto
ardentis spectant socios semustaque servant 200
busta, neque avelli possunt, nox umida donec
invertit cælum stellis ardentibus aptum.

Nec minus et miseri diversa in parte Latini
innumeras struxere pyras, et corpora partim
multa virum terræ infodiunt, avectaque partim 205
finitimos tollunt in agros urbique remittunt.
cetera confusæque ingentem cædis acervum
nec numero nec honore cremant; tunc undique vasti
certatim crebris conlucent ignibus agri.
tertia lux gelidam cælo dimoverat umbram: 210
mærentes altum cinerem et confusa ruebant
ossa focis tepidoque onerabant aggere terræ.
iam vero in tectis, prædivitis urbe Latini,
præcipuus fragor et longi pars maxima luctus.
hic matres miseræque nurus, hic cara sororum 215
pectora mærentum puerique parentibus orbi
dirum exsecrantur bellum Turnique hymenæos;
ipsum armis ipsumque iubent decernere ferro,
qui regnum Italiæ et primos sibi poscat honores.
ingravat hæc sævus Drances solumque vocari 220
testatur, solum posci in certamina Turnum.
multa simul contra variis sententia dictis
pro Turno, et magnum reginæ nomen obumbrat,
multa virum meritis sustentat fama tropæis.

Hos inter motus, medio in flagrante tumultu, 225
ecce super mæsti magna Diomedis ab urbe
legati responsa ferunt: nihil omnibus actum
tantorum impensis operum, nil dona neque aurum
nec magnas valuisse preces, alia arma Latinis
quærenda, aut pacem Troiano ab rege petendum. 230
deficit ingenti luctu rex ipse Latinus:
fatalem Ænean manifesto numine ferri
admonet ira deum tumulique ante ora recentes.
ergo concilium magnum primosque suorum
imperio accitos alta intra limina cogit. 235
olli convenere fluuntque ad regia plenis
tecta viis. sedet in mediis et maximus ævo
et primus sceptris haud læta fronte Latinus.
atque hic legatos Ætola ex urbe remissos
quæ referant fari iubet, et responsa reposcit 240
ordine cuncta suo. tum facta silentia linguis,
et Venulus dicto parens ita farier infit:

'Vidimus, o cives, Diomedem Argivaque castra,
atque iter emensi casus superavimus omnis,
contigimusque manum qua concidit Ilia tellus. 245
ille urbem Argyripam patriæ cognomine gentis
victor Gargani condebat Iapygis agris.
postquam introgressi et coram data copia fandi,
munera præferimus, nomen patriamque docemus,
qui bellum intulerint, quæ causa attraxerit Arpos. 250
auditis ille hæc placido sic reddidit ore:
"o fortunatæ gentes, Saturnia regna,
antiqui Ausonii, quæ vos fortuna quietos
sollicitat suadetque ignota lacessere bella?
quicumque Iliacos ferro violavimus agros 255
(mitto ea quæ muris bellando exhausta sub altis,
quos Simois premat ille viros) infanda per orbem
supplicia et scelerum pœnas expendimus omnes,
vel Priamo miseranda manus; scit triste Minervæ
sidus et Euboicæ cautes ultorque Caphereus. 260
militia ex illa diversum ad litus abacti
Atrides Protei Menelaus adusque columnas
exsulat, Ætnæos vidit Cyclopas Ulixes.
regna Neoptolemi referam versosque penatis
Idomenei? Libycone habitantis litore Locros? 265
ipse Mycenæus magnorum ductor Achivum
coniugis infandæ prima inter limina dextra
oppetiit, devictam Asiam subsedit adulter.
invidisse deos, patriis ut redditus aris
coniugium optatum et pulchram Calydona viderem? 270
nunc etiam horribili visu portenta sequuntur
et socii amissi petierunt æthera pennis
fluminibusque vagantur aves (heu, dira meorum
supplicia!) et scopulos lacrimosis vocibus implent.
hæc adeo ex illo mihi iam speranda fuerunt 275
tempore cum ferro cælestia corpora demens
appetii et Veneris violavi vulnere dextram.
ne vero, ne me ad talis impellite pugnas.
nec mihi cum Teucris ullum post eruta bellum
Pergama nec veterum memini lætorve malorum. 280
munera quæ patriis ad me portatis ab oris
vertite ad Ænean. stetimus tela aspera contra
contulimusque manus: experto credite quantus
in clipeum adsurgat, quo turbine torqueat hastam.
si duo præterea talis Idæa tulisset 285
terra viros, ultro Inachias venisset ad urbes
Dardanus, et versis lugeret Græcia fatis.
quidquid apud duræ cessatum est mœnia Troiæ,
Hectoris Æneæque manu victoria Graium
hæsit et in decimum vestigia rettulit annum. 290
ambo animis, ambo insignes præstantibus armis,
hic pietate prior. coeant in fœdera dextræ,
qua datur; ast armis concurrant arma cavete."
et responsa simul quæ sint, rex optime, regis
audisti et quæ sit magno sententia bello.' 295

Vix ea legati, variusque per ora cucurrit
Ausonidum turbata fremor, ceu saxa morantur
cum rapidos amnis, fit clauso gurgite murmur
vicinæque fremunt ripæ crepitantibus undis.
ut primum placati animi et trepida ora quierunt, 300
præfatus divos solio rex infit ab alto:

'Ante equidem summa de re statuisse, Latini,
et vellem et fuerat melius, non tempore tali
cogere concilium, cum muros adsidet hostis.
bellum importunum, cives, cum gente deorum 305
invictisque viris gerimus, quos nulla fatigant
prœlia nec victi possunt absistere ferro.
spem si quam ascitis Ætolum habuistis in armis,
ponite. spes sibi quisque; sed hæc quam angusta videtis.
cetera qua rerum iaceant perculsa ruina, 310
ante oculos interque manus sunt omnia vestras.
nec quemquam incuso: potuit quæ plurima virtus
esse, fuit; toto certatum est corpore regni.
nunc adeo quæ sit dubiæ sententia menti,
expediam et paucis (animos adhibete) docebo. 315
est antiquus ager Tusco mihi proximus amni,
longus in occasum, finis super usque Sicanos;
Aurunci Rutulique serunt, et vomere duros
exercent collis atque horum asperrima pascunt.
hæc omnis regio et celsi plaga pinea montis 320
cedat amicitiæ Teucrorum, et fœderis æquas
dicamus leges sociosque in regna vocemus:
considant, si tantus amor, et mœnia condant.
sin alios finis aliamque capessere gentem
est animus possuntque solo decedere nostro, 325
bis denas Italo texamus robore navis;
seu pluris complere valent, iacet omnis ad undam
materies: ipsi numerumque modumque carinis
præcipiant, nos æra, manus, naualia demus.
præterea, qui dicta ferant et fœdera firment 330
centum oratores prima de gente Latinos
ire placet pacisque manu prætendere ramos,
munera portantis aurique eborisque talenta
et sellam regni trabeamque insignia nostri.
consulite in medium et rebus succurrite fessis.' 335

Tum Drances idem infensus, quem gloria Turni
obliqua invidia stimulisque agitabat amaris,
largus opum et lingua melior, sed frigida bello
dextera, consiliis habitus non futtilis auctor,
seditione potens (genus huic materna superbum 340
nobilitas dabat, incertum de patre ferebat),
surgit et his onerat dictis atque aggerat iras:
'rem nulli obscuram nostræ nec vocis egentem
consulis, o bone rex: cuncti se scire fatentur
quid fortuna ferat populi, sed dicere mussant. 345
det libertatem fandi flatusque remittat,
cuius ob auspicium infaustum moresque sinistros
(dicam equidem, licet arma mihi mortemque minetur)
lumina tot cecidisse ducum totamque videmus
consedisse urbem luctu, dum Troia temptat 350
castra fugæ fidens et cælum territat armis.
unum etiam donis istis, quæ plurima mitti
Dardanidis dicique iubes, unum, optime regum,
adicias, nec te ullius violentia vincat
quin natam egregio genero dignisque hymenæis 355
des pater, et pacem hanc æterno fœdere iungas.
quod si tantus habet mentes et pectora terror,
ipsum obtestemur veniamque oremus ab ipso:
cedat, ius proprium regi patriæque remittat.
quid miseros totiens in aperta pericula civis 360
proicis, o Latio caput horum et causa malorum?
nulla salus bello, pacem te poscimus omnes,
Turne, simul pacis solum inviolabile pignus.
primus ego, invisum quem tu tibi fingis (et esse
nil moror), en supplex venio. miserere tuorum, 365
pone animos et pulsus abi. sat funera fusi
vidimus ingentis et desolavimus agros.
aut, si fama movet, si tantum pectore robur
concipis et si adeo dotalis regia cordi est,
aude atque adversum fidens fer pectus in hostem. 370
scilicet ut Turno contingat regia coniunx,
nos animæ viles, inhumata infletaque turba,
sternamur campis. etiam tu, si qua tibi vis,
si patrii quid Martis habes, illum aspice contra
qui vocat.' 375

Talibus exarsit dictis violentia Turni.
dat gemitum rumpitque has imo pectore voces:
'larga quidem semper, Drance, tibi copia fandi
tum cum bella manus poscunt, patribusque vocatis
primus ades. sed non replenda est curia verbis, 380
quæ tuto tibi magna volant, dum distinet hostem
agger murorum nec inundant sanguine fossæ.
proinde tona eloquio (solitum tibi) meque timoris
argue tu, Drance, quando tot stragis acervos
Teucrorum tua dextra dedit, passimque tropæis 385
insignis agros. possit quid vivida virtus
experiare licet, nec longe scilicet hostes
quærendi nobis; circumstant undique muros.
imus in adversos—quid cessas? an tibi Mavors
ventosa in lingua pedibusque fugacibus istis 390
semper erit?
pulsus ego? aut quisquam merito, fœdissime, pulsum
arguet, Iliaco tumidum qui crescere Thybrim
sanguine et Evandri totam cum stirpe videbit
procubuisse domum atque exutos Arcadas armis? 395
haud ita me experti Bitias et Pandarus ingens
et quos mille die victor sub Tartara misi,
inclusus muris hostilique aggere sæptus.
nulla salus bello? capiti cane talia, demens,
Dardanio rebusque tuis. proinde omnia magno 400
ne cessa turbare metu atque extollere viris
gentis bis victæ, contra premere arma Latini.
nunc et Myrmidonum proceres Phrygia arma tremescunt,
nunc et Tydides et Larisæus Achilles,
amnis et Hadriacas retro fugit Aufidus undas. 405
vel cum se pavidum contra mea iurgia fingit,
artificis scelus, et formidine crimen acerbat.
numquam animam talem dextra hac (absiste moveri)
amittes: habitet tecum et sit pectore in isto.
nunc ad te et tua magna, pater, consulta revertor. 410
si nullam nostris ultra spem ponis in armis,
si tam deserti sumus et semel agmine verso
funditus occidimus neque habet Fortuna regressum,
oremus pacem et dextras tendamus inertis.
quamquam o si solitæ quicquam virtutis adesset! 415
ille mihi ante alios fortunatusque laborum
egregiusque animi, qui, ne quid tale videret,
procubuit moriens et humum semel ore momordit.
sin et opes nobis et adhuc intacta iuventus
auxilioque urbes Italæ populique supersunt, 420
sin et Troianis cum multo gloria venit
sanguine (sunt illis sua funera, parque per omnis
tempestas), cur indecores in limine primo
deficimus? cur ante tubam tremor occupat artus?
multa dies variique labor mutabilis ævi 425
rettulit in melius, multos alterna revisens
lusit et in solido rursus Fortuna locavit.
non erit auxilio nobis Ætolus et Arpi:
at Messapus erit felixque Tolumnius et quos
tot populi misere duces, nec parva sequetur 430
gloria delectos Latio et Laurentibus agris.
est et Volscorum egregia de gente Camilla
agmen agens equitum et florentis ære catervas.
quod si me solum Teucri in certamina poscunt
idque placet tantumque bonis communibus obsto, 435
non adeo has exosa manus Victoria fugit
ut tanta quicquam pro spe temptare recusem.
ibo animis contra, vel magnum præstet Achillem
factaque Volcani manibus paria induat arma
ille licet. vobis animam hanc soceroque Latino 440
Turnus ego, haud ulli veterum virtute secundus,
devovi. solum Æneas vocat? et vocet oro;
nec Drances potius, sive est hæc ira deorum,
morte luat, sive est virtus et gloria, tollat.'

Illi hæc inter se dubiis de rebus agebant 445
certantes: castra Æneas aciemque movebat.
nuntius ingenti per regia tecta tumultu
ecce ruit magnisque urbem terroribus implet:
instructos acie Tiberino a flumine Teucros
Tyrrhenamque manum totis descendere campis. 450
extemplo turbati animi concussaque vulgi
pectora et arrectæ stimulis haud mollibus iræ.
arma manu trepidi poscunt, fremit arma iuventus,
flent mæsti mussantque patres. hic undique clamor
dissensu vario magnus se tollit in auras, 455
haud secus atque alto in luco cum forte catervæ
consedere avium, piscosove amne Padusæ
dant sonitum rauci per stagna loquacia cycni.
'immo,' ait 'o cives,' arrepto tempore Turnus,
'cogite concilium et pacem laudate sedentes; 460
illi armis in regna ruunt.' nec plura locutus
corripuit sese et tectis citus extulit altis.
'tu, Voluse, armari Volscorum edice maniplis,
duc' ait 'et Rutulos. equitem Messapus in armis,
et cum fratre Coras latis diffundite campis. 465
pars aditus urbis firment turrisque capessant;
cetera, qua iusso, mecum manus inferat arma.'

Ilicet in muros tota discurritur urbe.
concilium ipse pater et magna incepta Latinus
deserit ac tristi turbatus tempore differt, 470
multaque se incusat qui non acceperit ultro
Dardanium Ænean generumque asciverit urbi.
præfodiunt alii portas aut saxa sudesque
subvectant. bello dat signum rauca cruentum
bucina. tum muros varia cinxere corona 475
matronæ puerique, vocat labor ultimus omnis.
nec non ad templum summasque ad Palladis arces
subvehitur magna matrum regina caterva
dona ferens, iuxtaque comes Lavinia virgo,
causa mali tanti, oculos deiecta decoros. 480
succedunt matres et templum ture vaporant
et mæstas alto fundunt de limine voces:
'armipotens, præses belli, Tritonia virgo,
frange manu telum Phrygii prædonis, et ipsum
pronum sterne solo portisque effunde sub altis.' 485
cingitur ipse furens certatim in prœlia Turnus.
iamque adeo rutilum thoraca indutus ænis
horrebat squamis surasque incluserat auro,
tempora nudus adhuc, laterique accinxerat ensem,
fulgebatque alta decurrens aureus arce 490
exsultatque animis et spe iam præcipit hostem:
qualis ubi abruptis fugit præsepia vinclis
tandem liber equus, campoque potitus aperto
aut ille in pastus armentaque tendit equarum
aut adsuetus aquæ perfundi flumine noto 495
emicat, arrectisque fremit cervicibus alte
luxurians luduntque iubæ per colla, per armos.

Obvia cui Volscorum acie comitante Camilla
occurrit portisque ab equo regina sub ipsis
desiluit, quam tota cohors imitata relictis 500
ad terram defluxit equis; tum talia fatur:
'Turne, sui merito si qua est fiducia forti,
audeo et Æneadum promitto occurrere turmæ
solaque Tyrrhenos equites ire obvia contra.
me sine prima manu temptare pericula belli, 505
tu pedes ad muros subsiste et mœnia serva.'
Turnus ad hæc oculos horrenda in virgine fixus:
'o decus Italiæ virgo, quas dicere grates
quasve referre parem? sed nunc, est omnia quando
iste animus supra, mecum partire laborem. 510
Æneas, ut fama fidem missique reportant
exploratores, equitum levia improbus arma
præmisit, quaterent campos; ipse ardua montis
per deserta iugo superans adventat ad urbem.
furta paro belli conuexo in tramite silvæ, 515
ut bivias armato obsidam milite fauces.
tu Tyrrhenum equitem conlatis excipe signis;
tecum acer Messapus erit turmæque Latinæ
Tiburtique manus, ducis et tu concipe curam.'
sic ait, et paribus Messapum in prœlia dictis 520
hortatur sociosque duces et pergit in hostem.

Est curvo anfractu valles, accommoda fraudi
armorumque dolis, quam densis frondibus atrum
urget utrimque latus, tenuis quo semita ducit
angustæque ferunt fauces aditusque maligni. 525
hanc super in speculis summoque in vertice montis
planities ignota iacet tutique receptus,
seu dextra lævaque velis occurrere pugnæ
sive instare iugis et grandia volvere saxa.
huc iuvenis nota fertur regione viarum 530
arripuitque locum et silvis insedit iniquis.

Velocem interea superis in sedibus Opim,
unam ex virginibus sociis sacraque caterva,
compellabat et has tristis Latonia voces
ore dabat: 'graditur bellum ad crudele Camilla, 535
o virgo, et nostris nequiquam cingitur armis,
cara mihi ante alias. neque enim novus iste Dianæ
venit amor subitaque animum dulcedine movit.
pulsus ob invidiam regno virisque superbas
Priverno antiqua Metabus cum excederet urbe, 540
infantem fugiens media inter prœlia belli
sustulit exsilio comitem, matrisque vocavit
nomine Casmillæ mutata parte Camillam.
ipse sinu præ se portans iuga longa petebat
solorum nemorum: tela undique sæva premebant 545
et circumfuso volitabant milite Volsci.
ecce fugæ medio summis Amasenus abundans
spumabat ripis, tantus se nubibus imber
ruperat. ille innare parans infantis amore
tardatur caroque oneri timet. omnia secum 550
versanti subito vix hæc sententia sedit:
telum immane manu valida quod forte gerebat
bellator, solidum nodis et robore cocto,
huic natam libro et silvestri subere clausam
implicat atque habilem mediæ circumligat hastæ; 555
quam dextra ingenti librans ita ad æthera fatur:
"alma, tibi hanc, nemorum cultrix, Latonia virgo,
ipse pater famulam voveo; tua prima per auras
tela tenens supplex hostem fugit. accipe, testor,
diva tuam, quæ nunc dubiis committitur auris." 560
dixit, et adducto contortum hastile lacerto
immittit: sonuere undæ, rapidum super amnem
infelix fugit in iaculo stridente Camilla.
at Metabus magna propius iam urgente caterva
dat sese fluvio, atque hastam cum virgine victor 565
gramineo, donum Triviæ, de cæspite vellit.
non illum tectis ullæ, non mœnibus urbes
accepere (neque ipse manus feritate dedisset),
pastorum et solis exegit montibus ævum.
hic natam in dumis interque horrentia lustra 570
armentalis equæ mammis et lacte ferino
nutribat teneris immulgens ubera labris.
utque pedum primis infans vestigia plantis
institerat, iaculo palmas armavit acuto
spiculaque ex umero parvæ suspendit et arcum. 575
pro crinali auro, pro longæ tegmine pallæ
tigridis exuviæ per dorsum a vertice pendent.
tela manu iam tum tenera puerilia torsit
et fundam tereti circum caput egit habena
Strymoniamque gruem aut album deiecit olorem. 580
multæ illam frustra Tyrrhena per oppida matres
optavere nurum; sola contenta Diana
æternum telorum et virginitatis amorem
intemerata colit. vellem haud correpta fuisset
militia tali conata lacessere Teucros: 585
cara mihi comitumque foret nunc una mearum.
verum age, quandoquidem fatis urgetur acerbis,
labere, nympha, polo finisque invise Latinos,
tristis ubi infausto committitur omine pugna.
hæc cape et ultricem pharetra deprome sagittam: 590
hac, quicumque sacrum violarit vulnere corpus,
Tros Italusque, mihi pariter det sanguine pœnas.
post ego nube cava miserandæ corpus et arma
inspoliata feram tumulo patriæque reponam.'
dixit, at illa levis cæli delapsa per auras 595
insonuit nigro circumdata turbine corpus.

At manus interea muris Troiana propinquat,
Etruscique duces equitumque exercitus omnis
compositi numero in turmas. fremit æquore toto
insultans sonipes et pressis pugnat habenis 600
huc conversus et huc; tum late ferreus hastis
horret ager campique armis sublimibus ardent.
nec non Messapus contra celeresque Latini
et cum fratre Coras et virginis ala Camillæ
adversi campo apparent, hastasque reductis 605
protendunt longe dextris et spicula vibrant,
adventusque virum fremitusque ardescit equorum.
iamque intra iactum teli progressus uterque
substiterat: subito erumpunt clamore furentisque
exhortantur equos, fundunt simul undique tela 610
crebra nivis ritu, cælumque obtexitur umbra.
continuo adversis Tyrrhenus et acer Aconteus
conixi incurrunt hastis primique ruinam
dant sonitu ingenti perfractaque quadripedantum
pectora pectoribus rumpunt; excussus Aconteus 615
fulminis in morem aut tormento ponderis acti
præcipitat longe et vitam dispergit in auras.

Extemplo turbatæ acies, versique Latini
reiciunt parmas et equos ad mœnia vertunt;
Troes agunt, princeps turmas inducit Asilas. 620
iamque propinquabant portis rursusque Latini
clamorem tollunt et mollia colla reflectunt;
hi fugiunt penitusque datis referuntur habenis.
qualis ubi alterno procurrens gurgite pontus
nunc ruit ad terram scopulosque superiacit unda 625
spumeus extremamque sinu perfundit harenam,
nunc rapidus retro atque æstu revoluta resorbens
saxa fugit litusque vado labente relinquit:
bis Tusci Rutulos egere ad mœnia versos,
bis reiecti armis respectant terga tegentes. 630
tertia sed postquam congressi in prœlia totas
implicuere inter se acies legitque virum vir,
tum vero et gemitus morientum et sanguine in alto
armaque corporaque et permixti cæde virorum
semianimes volvuntur equi, pugna aspera surgit. 635
Orsilochus Remuli, quando ipsum horrebat adire,
hastam intorsit equo ferrumque sub aure reliquit;
quo sonipes ictu furit arduus altaque iactat
vulneris impatiens arrecto pectore crura,
volvitur ille excussus humi. Catillus Iollan 640
ingentemque animis, ingentem corpore et armis
deicit Herminium, nudo cui vertice fulva
cæsaries nudique umeri nec vulnera terrent;
tantus in arma patet. latos huic hasta per armos
acta tremit duplicatque virum transfixa dolore. 645
funditur ater ubique cruor; dant funera ferro
certantes pulchramque petunt per vulnera mortem.

At medias inter cædes exsultat Amazon
unum exserta latus pugnæ, pharetrata Camilla,
et nunc lenta manu spargens hastilia denset, 650
nunc validam dextra rapit indefessa bipennem;
aureus ex umero sonat arcus et arma Dianæ.
illa etiam, si quando in tergum pulsa recessit,
spicula converso fugientia derigit arcu.
at circum lectæ comites, Larinaque virgo 655
Tullaque et æratam quatiens Tarpeia securim,
Italides, quas ipsa decus sibi dia Camilla
delegit pacisque bonas bellique ministras:
quales Threiciæ cum flumina Thermodontis
pulsant et pictis bellantur Amazones armis, 660
seu circum Hippolyten seu cum se Martia curru
Penthesilea refert, magnoque ululante tumultu
feminea exsultant lunatis agmina peltis.

Quem telo primum, quem postremum, aspera virgo,
deicis? aut quot humi morientia corpora fundis? 665
Eunæum Clytio primum patre, cuius apertum
adversi longa transverberat abiete pectus.
sanguinis ille vomens rivos cadit atque cruentam
mandit humum moriensque suo se in vulnere versat.
tum Lirim Pagasumque super, quorum alter habenas 670
suffuso revolutus equo dum colligit, alter
dum subit ac dextram labenti tendit inermem,
præcipites pariterque ruunt. his addit Amastrum
Hippotaden, sequiturque incumbens eminus hasta
Tereaque Harpalycumque et Demophoonta Chromimque; 675
quotque emissa manu contorsit spicula virgo,
tot Phrygii cecidere viri. procul Ornytus armis
ignotis et equo venator Iapyge fertur,
cui pellis latos umeros erepta iuvenco
pugnatori operit, caput ingens oris hiatus 680
et malæ texere lupi cum dentibus albis,
agrestisque manus armat sparus; ipse catervis
vertitur in mediis et toto vertice supra est.
hunc illa exceptum (neque enim labor agmine verso)
traicit et super hæc inimico pectore fatur: 685
'silvis te, Tyrrhene, feras agitare putasti?
advenit qui vestra dies muliebribus armis
verba redargueret. nomen tamen haud leve patrum
manibus hoc referes, telo cecidisse Camillæ.'

Protinus Orsilochum et Buten, duo maxima Teucrum 690
corpora, sed Buten aversum cuspide fixit
loricam galeamque inter, qua colla sedentis
lucent et lævo dependet parma lacerto;
Orsilochum fugiens magnumque agitata per orbem
eludit gyro interior sequiturque sequentem; 695
tum validam perque arma viro perque ossa securim
altior exsurgens oranti et multa precanti
congeminat; vulnus calido rigat ora cerebro.
incidit huic subitoque aspectu territus hæsit
Appenninicolæ bellator filius Auni, 700
haud Ligurum extremus, dum fallere fata sinebant.
isque ubi se nullo iam cursu evadere pugnæ
posse neque instantem reginam avertere cernit,
consilio versare dolos ingressus et astu
incipit hæc: 'quid tam egregium, si femina forti 705
fidis equo? dimitte fugam et te comminus æquo
mecum crede solo pugnæque accinge pedestri:
iam nosces ventosa ferat cui gloria fraudem.'
dixit, at illa furens acrique accensa dolore
tradit equum comiti paribusque resistit in armis 710
ense pedes nudo puraque interrita parma.
at iuvenis vicisse dolo ratus avolat ipse
(haud mora), conversisque fugax aufertur habenis
quadripedemque citum ferrata calce fatigat.
'vane Ligus frustraque animis elate superbis, 715
nequiquam patrias temptasti lubricus artis,
nec fraus te incolumem fallaci perferet Auno.'
hæc fatur virgo, et pernicibus ignea plantis
transit equum cursu frenisque adversa prehensis
congreditur pœnasque inimico ex sanguine sumit: 720
quam facile accipiter saxo sacer ales ab alto
consequitur pennis sublimem in nube columbam
comprensamque tenet pedibusque eviscerat uncis;
tum cruor et vulsæ labuntur ab æthere plumæ.

At non hæc nullis hominum sator atque deorum 725
observans oculis summo sedet altus Olympo.
Tyrrhenum genitor Tarchonem in prœlia sæva
suscitat et stimulis haud mollibus inicit iras.
ergo inter cædes cedentiaque agmina Tarchon
fertur equo variisque instigat vocibus alas 730
nomine quemque vocans, reficitque in prœlia pulsos.
'quis metus, o numquam dolituri, o semper inertes
Tyrrheni, quæ tanta animis ignavia venit?
femina palantis agit atque hæc agmina vertit!
quo ferrum quidve hæc gerimus tela inrita dextris? 735
at non in Venerem segnes nocturnaque bella,
aut ubi curva choros indixit tibia Bacchi.
exspectate dapes et plenæ pocula mensæ
(hic amor, hoc studium) dum sacra secundus haruspex
nuntiet ac lucos vocet hostia pinguis in altos!' 740
hæc effatus equum in medios moriturus et ipse
concitat, et Venulo adversum se turbidus infert
dereptumque ab equo dextra complectitur hostem
et gremium ante suum multa vi concitus aufert.
tollitur in cælum clamor cunctique Latini 745
convertere oculos. volat igneus æquore Tarchon
arma virumque ferens; tum summa ipsius ab hasta
defringit ferrum et partis rimatur apertas,
qua vulnus letale ferat; contra ille repugnans
sustinet a iugulo dextram et vim viribus exit. 750
utque volans alte raptum cum fulva draconem
fert aquila implicuitque pedes atque unguibus hæsit,
saucius at serpens sinuosa volumina versat
arrectisque horret squamis et sibilat ore
arduus insurgens, illa haud minus urget obunco 755
luctantem rostro, simul æthera verberat alis:
haud aliter prædam Tiburtum ex agmine Tarchon
portat ovans. ducis exemplum eventumque secuti
Mæonidæ incurrunt. tum fatis debitus Arruns
velocem iaculo et multa prior arte Camillam 760
circuit, et quæ sit fortuna facillima temptat.
qua se cumque furens medio tulit agmine virgo,
hac Arruns subit et tacitus vestigia lustrat;
qua victrix redit illa pedemque ex hoste reportat,
hac iuvenis furtim celeris detorquet habenas. 765
hos aditus iamque hos aditus omnemque pererrat
undique circuitum et certam quatit improbus hastam.

Forte sacer Cybelo Chloreus olimque sacerdos
insignis longe Phrygiis fulgebat in armis
spumantemque agitabat equum, quem pellis ænis 770
in plumam squamis auro conserta tegebat.
ipse peregrina ferrugine clarus et ostro
spicula torquebat Lycio Gortynia cornu;
aureus ex umeris erat arcus et aurea vati
cassida; tum croceam chlamydemque sinusque crepantis 775
carbaseos fulvo in nodum collegerat auro
pictus acu tunicas et barbara tegmina crurum.
hunc virgo, sive ut templis præfigeret arma
Troia, captivo sive ut se ferret in auro
venatrix, unum ex omni certamine pugnæ 780
cæca sequebatur totumque incauta per agmen
femineo prædæ et spoliorum ardebat amore,
telum ex insidiis cum tandem tempore capto
concitat et superos Arruns sic voce precatur:
'summe deum, sancti custos Soractis Apollo, 785
quem primi colimus, cui pineus ardor acervo
pascitur, et medium freti pietate per ignem
cultores multa premimus vestigia pruna,
da, pater, hoc nostris aboleri dedecus armis,
omnipotens. non exuvias pulsæve tropæum 790
virginis aut spolia ulla peto, mihi cetera laudem
facta ferent; hæc dira meo dum vulnere pestis
pulsa cadat, patrias remeabo inglorius urbes.'

Audiit et voti Phœbus succedere partem
mente dedit, partem volucris dispersit in auras: 795
sterneret ut subita turbatam morte Camillam
adnuit oranti; reducem ut patria alta videret
non dedit, inque Notos vocem vertere procellæ.
ergo ut missa manu sonitum dedit hasta per auras,
convertere animos acris oculosque tulere 800
cuncti ad reginam Volsci. nihil ipsa nec auræ
nec sonitus memor aut venientis ab æthere teli,
hasta sub exsertam donec perlata papillam
hæsit virgineumque alte bibit acta cruorem.
concurrunt trepidæ comites dominamque ruentem 805
suscipiunt. fugit ante omnis exterritus Arruns
lætitia mixtoque metu, nec iam amplius hastæ
credere nec telis occurrere virginis audet.
ac velut ille, prius quam tela inimica sequantur,
continuo in montis sese avius abdidit altos 810
occiso pastore lupus magnove iuvenco,
conscius audacis facti, caudamque remulcens
subiecit pavitantem utero silvasque petivit:
haud secus ex oculis se turbidus abstulit Arruns
contentusque fuga mediis se immiscuit armis. 815
illa manu moriens telum trahit, ossa sed inter
ferreus ad costas alto stat vulnere mucro.
labitur exsanguis, labuntur frigida leto
lumina, purpureus quondam color ora reliquit.
tum sic exspirans Accam ex æqualibus unam 820
adloquitur, fida ante alias quæ sola Camillæ
quicum partiri curas, atque hæc ita fatur:
'hactenus, Acca soror, potui: nunc vulnus acerbum
conficit, et tenebris nigrescunt omnia circum.
effuge et hæc Turno mandata novissima perfer: 825
succedat pugnæ Troianosque arceat urbe.
iamque vale.' simul his dictis linquebat habenas
ad terram non sponte fluens. tum frigida toto
paulatim exsoluit se corpore, lentaque colla
et captum leto posuit caput, arma relinquens, 830
vitaque cum gemitu fugit indignata sub umbras.
tum vero immensus surgens ferit aurea clamor
sidera: deiecta crudescit pugna Camilla;
incurrunt densi simul omnis copia Teucrum
Tyrrhenique duces Evandrique Arcades alæ. 835

At Triviæ custos iamdudum in montibus Opis
alta sedet summis spectatque interrita pugnas.
utque procul medio iuvenum in clamore furentum
prospexit tristi mulcatam morte Camillam,
ingemuitque deditque has imo pectore voces: 840
'heu nimium, virgo, nimium crudele luisti
supplicium Teucros conata lacessere bello!
nec tibi desertæ in dumis coluisse Dianam
profuit aut nostras umero gessisse pharetras.
non tamen indecorem tua te regina reliquit 845
extrema iam in morte, neque hoc sine nomine letum
per gentis erit aut famam patieris inultæ.
nam quicumque tuum violavit vulnere corpus
morte luet merita.' fuit ingens monte sub alto
regis Dercenni terreno ex aggere bustum 850
antiqui Laurentis opacaque ilice tectum;
hic dea se primum rapido pulcherrima nisu
sistit et Arruntem tumulo speculatur ab alto.
ut vidit fulgentem armis ac vana tumentem,
'cur' inquit 'diversus abis? huc derige gressum, 855
huc periture veni, capias ut digna Camillæ
præmia. tune etiam telis moriere Dianæ?'
dixit, et aurata volucrem Threissa sagittam
deprompsit pharetra cornuque infensa tetendit
et duxit longe, donec curvata coirent 860
inter se capita et manibus iam tangeret æquis,
læva aciem ferri, dextra nervoque papillam.
extemplo teli stridorem aurasque sonantis
audiit una Arruns hæsitque in corpore ferrum.
illum exspirantem socii atque extrema gementem 865
obliti ignoto camporum in pulvere linquunt;
Opis ad ætherium pennis aufertur Olympum.

Prima fugit domina amissa levis ala Camillæ,
turbati fugiunt Rutuli, fugit acer Atinas,
disiectique duces desolatique manipli 870
tuta petunt et equis aversi ad mœnia tendunt.
nec quisquam instantis Teucros letumque ferentis
sustentare valet telis aut sistere contra,
sed laxos referunt umeris languentibus arcus,
quadripedumque putrem cursu quatit ungula campum. 875
volvitur ad muros caligine turbidus atra
pulvis, et e speculis percussæ pectora matres
femineum clamorem ad cæli sidera tollunt.
qui cursu portas primi inrupere patentis,
hos inimica super mixto premit agmine turba, 880
nec miseram effugiunt mortem, sed limine in ipso,
mœnibus in patriis atque inter tuta domorum
confixi exspirant animas. pars claudere portas,
nec sociis aperire viam nec mœnibus audent
accipere orantis, oriturque miserrima cædes 885
defendentum armis aditus inque arma ruentum.
exclusi ante oculos lacrimantumque ora parentum
pars in præcipitis fossas urgente ruina
volvitur, immissis pars cæca et concita frenis
arietat in portas et duros obice postis. 890
ipsæ de muris summo certamine matres
(monstrat amor verus patriæ, ut videre Camillam)
tela manu trepidæ iaciunt ac robore duro
stipitibus ferrum sudibusque imitantur obustis
præcipites, primæque mori pro mœnibus ardent. 895

Interea Turnum in silvis sævissimus implet
nuntius et iuveni ingentem fert Acca tumultum:
deletas Volscorum acies, cecidisse Camillam,
ingruere infensos hostis et Marte secundo
omnia corripuisse, metum iam ad mœnia ferri. 900
ille furens (et sæva Iovis sic numina poscunt)
deserit obsessos collis, nemora aspera linquit.
vix e conspectu exierat campumque tenebat,
cum pater Æneas saltus ingressus apertos
exsuperatque iugum silvaque evadit opaca. 905
sic ambo ad muros rapidi totoque feruntur
agmine nec longis inter se passibus absunt;
ac simul Æneas fumantis pulvere campos
prospexit longe Laurentiaque agmina vidit,
et sævum Ænean agnovit Turnus in armis 910
adventumque pedum flatusque audivit equorum.
continuoque ineant pugnas et prœlia temptent,
ni roseus fessos iam gurgite Phœbus Hibero
tingat equos noctemque die labente reducat.
considunt castris ante urbem et mœnia vallant.

No hay comentarios :

Publicar un comentario